utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180279

Charter Number: 05180279
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Excommunication
Date: 1245 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino suo H Dei gratia illustri regi Angl domino Hybern duci Norm Aquit et comiti Andeg suus R miseratione divina Coventr et Lych episcopus salutem et tam devotam quam debitam cum omni honore reverentiam Noverit dominatio vestra quod Gilbertus de Barton miles propter suam contumaciam manifestam excommunicationis sententia meruit innodari in qua per quadraginta dies et amplius claves ecclesie contempnendo contumaciter perseverans adhuc incorrigibilis existit Quapropter serenitati vestre supplicamus attente quatinus predictum excommunicatum ad satisfaciendum Deo et ecclesie secundum consuetudinem regni vestri regia potestate dignemini cohercere Valeat excellentia vestra semper in Domino
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter