utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05181088

Charter Number: 05181088
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1204
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Innocentius episcopus [] venerabilibus fratribus archiepiscopis episcopis [] salutem Audivimus et audientes mirati sumus quod cum dilectis filiis nostris fratribus ordinis Cisterciensis a pluribus predecessoribus nostris concessum sit et a nobis postea confirmatum ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolunt et exercent nemini decimas solvere teneantur quidam ab eis nichilominus contra apostolice sedis indulgentiam decimas exigere et extorquere presumunt et prava ac sinistra interpretatione apostolicorum privilegiorum capitulum pervenirentes asserunt de novalibus debere intelligi ubi de laboribus est scriptum Quoniam igitur manifestum est omnibus qui recte sapiunt interpretationem huiusmodi perversam esse et intellectui sano contrariam universitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus omnibus parochianis vestris auctoritate apostolica prohibere curetis ne ullatenus contra predictos fratres materiam accipiant malignandi nec de aliquibus terris quas propriis manibus vel sumptibus excolunt non tantum de novalibus sed etiam de terris antiquitus cultis quomodocumque teneantur ab illis sive de nutrimentis animalium suorum quisquam ab eis vel a aliis pro eo quod animalia ipsorum in pastura vel custodia sua habeant decimas exigere vel quomodolibet extorquere presumant Nam si de novalibus tantum vellemus intellegi ubi ponitur de laboribus de novalibus poneretur sicut in privilegiis quorundam aliorum apponitur Quia vero non est conveniens ut contra sedis apostolice indulgentias temere veniatur que obtinere debent immobilem firmitatem per apostolica scripta precipiendo mandamus ut siqui monachi canonici clerici vel laici contra privilegia sua memoratos fratres super decimarum vel aliarum libertatum exactione gravaverint appellatione remota clericos ab officio suspendatis laicos autem excommunicationis sententia percellatis et tam suspensionis quam excommunicationis sententias usque ad dignam satisfactionem faciatis observari Quod si a sede apostolica littere impetrate fuerint quarum occasione quivis ab illis decimas exigere vel aliud contra privilegia vel indulgentias eorum ab ipsis extorquere nitatur respondere illis minime teneantur in quibus etiam litteris si inhibita fuerit appellatio nichilominus appellandi habeant facultatem Quod si alique compositiones inter eos et aliquos pacis intuitu et utriusque partis consensu facte fuerint illas perpetuis temporibus ratas et inconcussas permanere faciatis si de conscientia et approbatione abbatis et fratrum constiterit processisse Ad hec presentium auctoritate precipiendo mandamus quatinus siquis eorundem parochianorum vestrorum in sepedictos fratres manus violentas iniecerit eum candelis accensis excommunicatum publice nuntietis et tanquam excommunicatum ab omnibus faciatis evitari donec eisdem fratribus congrue satisfaciat et cum litteris diocesani episcopi rei veritatem continentibus apostolico se conspectui representet Mandamus etiam et apostolica auctoritate inhibemus ne quis servientes eorum pro aliqua causa ad ipsos spectanti excommunicare vel suspendere presumat Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam [] infringere Dat Lat vi kalendas Augusti pontificatus nostri anno septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter