utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05181151

Charter Number: 05181151
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1223 - 1228
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Henricus Dei gratia abbas Salop et eiusdem loci conventus eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos concessimus assignavimus et presenti carta nostra confirmavimus altari beate Marie in abbatia nostra constituto ad inveniendum lumen coram eodem altari redditum v solidorum imperpetuum de terris subscriptis de terra scilicet quam Hugo filius Ricardi filii Siwardi tenet de nobis ii solidos de terra Pini Richelot xviii denarios et de terra Cecilie Criket xviii denarios cum releviis earundem terrarum in escambium terre quam comparavimus de Ricardo filio Roberti de Alecton persone de Aldebur in manerio nostro de Estleg de denariis quos Henricus de Norton eidem legavit altari Custos autem predicti altaris predictum redditum percipiet singulis annis ad festum sancti Michaelis Concessimus etiam et presenti carta confirmavimus eidem altari imperpetuum omnes terras et redditus quos Willelmus de Norton monachus noster perquisivit ad idem altare vel perquirere poterit tam de dono quam emptione Unde volumus quod ille qui pro loco et tempore fuerit custos eiusdem altaris de predictis terris et redditibus inveniat singulis diebus ad missam sancte Marie iiii lampades et vii cereos imperpetuum et etiam ad festivas processiones Preterea concessimus et hac carta confirmavimus perpetuo in subsidium ad dictum lumen inveniendum et ad ornamenta eiusdem altaris emendanda omnes obventiones et oblationes ad idem altare de elemosinis fidelium provenientes Dictus autem custos inveniet semper lumen honestum episcopis abbatibus et aliis magnatibus missam ad dictum altare audire volentibus Et ut hec nostra concessio perpetue firmitatis vigorem optineat illam presentis scripti serie et sigillorum nostrorum munimine corroboravimus Siquis autem contra hanc concessionem temerario ausu venire presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beate Marie se noverit incursurum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter