utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05181267

Charter Number: 05181267
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1188
Date Type: Internal, Papal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Roberto abbati ecclesie sancte Werburg de Cestria eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis inperpetuum Quotiens illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire videtur animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium inpertiri Eapropter dilecti in Domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio cummunimus in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam in eadem ecclesia noscitur institutus perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis nundinas sancte Werburg sicut continentur in cartis donatorum decimas reddituum civitatis Cestrie decimam omnium piscium qui capiuntur in aqua que dicitur Dee Ynes et ecclesiam eiusdem ville Salectonam et ecclesiam de Brueria Huntindonam Cheveleiam Suttonam Boctonam Wervenam Crochtonam Trochford dimidiam Rabi tertiam partem de Salechala Idinchalam Stotewicham et ecclesiam eiusdem ville Irrebi in Maltebi terram decem boum et unum molendinum Weston et ecclesiam eiusdem ville Eston et ecclesiam eiusdem ville et decimam de omnibus rebus unde decima dari debet de dominio in hiis maneriis Heton Frodisham Weverham Lech Rouestre Hawrhin Coleshul Campeden et de Frodesham decimam piscium piscatoriarum et decimam de piscatoria de Heton ecclesiam de Deneford cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam de Estam ecclesiam de Neston ecclesiam de Eston in Derbisiria et decimam de molendinis et de Dominio de omnibus rebus unde decimam dari debet et Witebi ecclesiam de Tatinhala unam salinam in Wico ecclesiam de Cristilton molendinum de Stanford et Chotan Ordrici ecclesiam de Chotinton Cruue et capellam de Waverton Brocton Radeclivam Tidulfuestan Gravesby Cnoctirum et dona omnia que comes Hugo fundator loci illius et heredes sui concesserunt et cartis suis confirmaverunt Sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis omnino exigere decimas vel extorquere presumat Statuimus etiam ut nulli episcoporum vel ministris eorum indebitas aut iniustas exactiones in ecclesiis et terris vestris liceat excercere Liceat quoque vobis seu fratribus vestris in ecclesiis presbiteros eligere ita tamen ut ab episcopis vel episcoporum vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant quam si committere illi quod absit ex pravitate noluerint tunc presbiteri ex apostolice sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur Crisma vero oleum sanctum consecrationes altarium seu basilicarum ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi a diocesano suscipiatis episcopo siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit et ea gratis et absque pravitate vobis voluerit exhibere alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem qui nimirum nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat Preterea cum generale interdictum terre fuerit liceat vobis in ecclesia vestra exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare Sepulturam quoque loci illius liberam esse decrevimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi assensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum deum et beati Benedicti regulam providerint eligendum atque ad eum ordinandum qualiscumque illis placuerit episcopus advocetur Prohibemus autem ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem liceat absque abbatis licentia de claustro discedere discedentem vero absque litterarum communium cautione nullus audeat retinere Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare set omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Iesu Cristi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Ihesu Cristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Dat Lateran per manum fratris Moysi sancte Romane ecclesie subdiaconi vices agentis cancellarii tertio kalendas Aprilis indictione sexta incarnationis Dominice anno MCLXXXVIII pontificatus vero domini Clementis pape tertii anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter