utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05181284

Charter Number: 05181284
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1162
Date Type: Internal, Papal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Iohanni priori ecclesie beate Marie et Omnium Sanctorum de Trentham eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis inperpetuum Sicut iniusta petentibus nullus est tribuendus assensus ita iusta postulantibus nulla est deneganda petitio Eapropter dilecti in Domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui in vestra ecclesia secundum Dei timorem et beati Augustini regulam noscitur institutus perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis Deo propitio poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Trenth cum omnibus pertinentiis suis scilicet Berleston Becteleya dimidium Baltredeleye quemdam viculum novi castelli qui est de territorio parochie de Trentham centum solidatas terre in eadem parochia quas Henricus illustris rex Anglorum eidem ecclesie dedit ad institutionem ordinis et scripti sui pagina confirmavit hermitorium fontis de Dunstal cum terra quam Walterus heremita elaboravit tres carucatas terre in Sutton quas comitissa Gundrida assensu Willelmi filii sui comitis de Warewyc ecclesie vestre concessit de feodo comitis Cestr unam carucatam terre in Gaddisby ex concessione Lyncoln episcopi ecclesiam de Barkeby ex dono Maynardi quandam bovatam terre in Honus ex dono Roberti Puer sex bovatas terre de dominio suo in Barkeby Sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas presumat exigere Statuimus insuper ut nulli episcoporum vel ministris eorum indebitas aut iniustas exactiones in ecclesiis et terris vestris liceat exercere Crisma vero oleum sanctum consecrationes altarium seu basilicarum ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi a diocesano suscipietis episcopo siquidem catholicus fuerit et ea gratis et absque pravitate vobis voluerit exhibere alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem qui nimirum nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat Preterea quando commune interdictum terre fuerit liceat vobis in ecclesia vestra exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis tintinnabulis suppressa voce divina officia celebrare Sepulturam quoque illius loci liberam esse concedimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen iustitia matricis ecclesie Obeunte te vero nunc eiusdem loci priore vel tuorum quolibet successorum nullus ibidem qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum Prohibemus ut nulli fratrum vestrorum liceat post factam in eodem loco professionem absque prioris sui licentia de claustro discedere discedentem vero absque communi litterarum cautione nullus audeat retinere Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Ihesu Cristi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subiaceat Cunctis autem eidem ecclesie sua iura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Cristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen Dat Turon per manum Heremanni sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii iiii idus Octobris indictione xi incarnationis Dominice anno MCLXII pontificatus vero domini Alexandri pape tertii anno iiii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter