utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05182141

Charter Number: 05182141
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Talis facta est provisio inter priorem et conventum sancte Frideswide ex una parte et priorem et fratres ordinis predicatorum ex altera de consensu partium per abbatem de Odeneye et Willelmum archidiaconum Wigorn et magistrum Silurum rectorem ecclesie sancti Michaelis Oxon videlicet quod fratres predicatores dederunt priori et canonicis sancte Frideswide xl solidos pro bono pacis in recompensationem escaeti quod possit eis aliquo tempore contingere de terris quas tempore huius provisionis habuerunt de feudo canonicorum et si contigerit predicatores terras predictas relinquere nolentes in illis habitare nichil fiet in preiudicium prioris et canonicorum sancte Frideswide de eisdem nec nisi predicatores admittent aliquem parochianum sancti A ad oblationem scienter et si quis de parochianis illis ad altare oratorii aliquid optulit illud ecclesie sancti A reservetur Habebunt autem predicatores cimiterium ad opus fratrum et familie sue sicuti continentur in scripto autentico domini pape Is autem frater intelligetur qui habitum predicatorum susceperit vel iam suscepit vel qui compos mente se et sua in manu prioris vel alicuius predicatorum optulerit Is autem de familia intelligetur qui hac intentione ingredietur familiam predicatorum ut saltem per annum eis deserviat gratis vel mercede interveniente Habebunt autem predicatores tantum ii campanas mediocres ad oratorium Si quis autem voluerit conferre predicatoribus terram ad mansionem ad ampliandum oratorium vel cimiterium hoc ordinationi domini episcopi Coventr relinquatur qui super hoc indempnitati eorum providebit quam voluerint Ut autem hoc in dubium non revocetur predicti provisores huic scripture sigilla sua apposuerunt Act anno gratie MCCXXVIII in crastino assumptionis beate Marie apud sanctam Fridewidam ubi predicti canonici secundum predictam formam concesserunt predicatoribus oratorium et cimiterium secundum tenorem mandati apostolici Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter