utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05182201

Charter Number: 05182201
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1249
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio priori de Rouecestr Coventr diocesis salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis abbas et conventus de Burton quod rector ecclesie de Ridewarehamstal Henricus filius Henrici de Hylum laicus et quidam alii Coventr diocesis super decimis redditibus debitis possessionibus et rebus aliis iniuriantur eisdem Ideoque discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audias causam et appellatione remota usuris cessantibus debito fine decidas faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Dat Lugdun iiii nonas Decembris pontificatus nostri anno vii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter