utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05190392

Charter Number: 05190392
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1279
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Angl domino Hybn et duci Aquit R eiusdem permissione Coventr et Lych ecclesiarum minister successus semper ad vota prosperos ac felices Excellentie vestre notum facimus per presentes nos electionem nuper in ecclesia conventuali Salopp factam de fratre Iohanne de Drayton monacho in abbatem eiusdem loci electo ex officii nostri debito examinasse et ex quo vestrum novimus intervenisse assensum Deliberatione super hoc hab[ita] diligenti defectus quosdam quos de iure suplere potuimus de nostra supplevimus gratia speciali Ipsum in hiis que ad nos inpresentiarum pertinent expedivimus et ad celsitudinem vestram transmittimus confirmatum dominationi vestre supplicantes humiliter et devote quatinus ipsum divine pietatis intuitu quo ad ea que maiestatem contingunt regiam ulterius in hac parte expedire dignemini cum favore In cuius rei testimonium inpressio sigilli nostri presentibus est appensa Dat apud Heywod nonas Februarii anno Domini MCC septuagesimo octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter