utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05190434

Charter Number: 05190434
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Excommunication
Date: 1282
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Angl domino Hibn et duci Acquitan R eiusdem permissione Conventr et Lich ecclesiarum minister successus semper ad vota prosperos et felices Noverit excellentia vestra quod magister Robertus de Dechek laicus nostre diocesis in comitatu Derb culpis suis exigentibus sententia excommunicationis innodatus existit in qua per quadraginta dies et amplius perseverans adhuc incorrigibilis extat claves ecclesie contempnendo Quocirca dominationi vestre supplicamus humiliter et devote quatinus ipsum ad satisfaciendum Deo et ecclesie secundum regni vestri consuetudinem regia potestate dignemini cohercere Dat apud Sallowe xiiii kalendas Iulii anno Domini MCC octogesimo secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter