utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05190437

Charter Number: 05190437
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Excommunication
Date: 1282
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Angl domino Hybn et duci Aquit R eiusdem permissione Coventr et Lych ecclesiarum minister humilis successus semper ad vota prosperos ac felices Noverit excellentia vestra quod Rogerus dictus Scot de Wygan et Annota dicta Wycerat layci nostre diocesis in comitatu Lanc culpis suis exigentibus sententia excommunicationis meruerunt innodari in qua per quadraginta dies et amplius perseverantes adhuc incorrigibiles existunt claves ecclesie contempnendo Quocirca dominationi vestre supplicamus quatinus ipsos ad satisfaciendum Deo et ecclesie secundum regni vestri consuetudinem regia potestate dignemini cohercere In cuius rei testimonium inpressio sigilli nostri presentibus est appensa Dat apud Ichenton viii kalendas Octobris anno Domini MCCLXXX secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter