utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05190557

Charter Number: 05190557
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1258 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis [] Nos Rogerus permissione divina Coventr et Lich episcopus nuper in archidiaconatu Coventr auctoritate ordinaria visitationis officium exercentes cum nobis non constabat quod vicaria ecclesie de Herburbury in certis portionibus auctoritate pontificali extitit ordinata vicariam eandem de consensu prioris et conventus de Kenell qui eandem ecclesiam in usibus propriis optinent et Simonis de Salford perpetui vicarii eiusdem inquisitione legitima et fidedigna prehabita et iuris ordine qui in hac parte requiritur in omnibus observato in portionibus infrascriptis fecimus ordinari videlicet quod vicarius qui pro tempore fuerit habeat mansum cum curtilagio in quo vicarius nunc habitat et omnes oblationes et obventiones ad alteragium spectantes mortuaria omnia et omnes decimas ortorum et pomorum et fabarum in ortis crescentium qui pede coluntur Habeat etiam decimas lini et agnorum et omnes minutas decimas totius parochie exceptis Dominicis ipsius prioris et decimis feni et lane que unacum decimis garbarum ad priorem et conventum totaliter spectabunt Et idem vicarius annuatim unam petram cere hostilario Kenell ad festum omnium sanctorum persolvet et quietus erit a solutione pensionis dimidie marce quam annuatim priori et conventui solvere consuevit Et supradicti prior et conventus de procuratione archidiaconi et quicquid ad edificium cancelli pertinet et de extraordinariis oneribus respondebunt Hec quippe sicut superius expressum est ordinamus auctoritate pontificali et rata atque inconcussa manere statuimus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter