utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05190558

Charter Number: 05190558
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1258 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis [] Nos Rogerus permissione divina Coventr et Lich episcopus nuper in archidiaconatu Coventr auctoritate ordinaria visitationis officium exercentes cum nobis non constabat quod vicaria ecclesie de Wotton in certis portionibus auctoritate pontificali extitit ordinata vicariam eandem de consensu prioris et conventus de Kenell qui eandem ecclesiam in usibus propriis optinent et Thome de Colleshull perpetui vicarii eiusdem inquisitione legitima et fidedigna prehabita et iuris ordine qui in hac parte requiritur in omnibus observato in portionibus infrascriptis fecimus ordinari videlicet quod vicarius qui pro tempore fuerit habeat mansum et terram ecclesie de Wotton et terram et pratum ad capellam de Milverton spectantes que vicarius nunc habet et omnes oblationes et obventiones ad alteragium spectantes et totam decimam lini et lane et agnorum et feni et omnes minutas decimas totius parochie preterquam de grangia de Cruce et molendino de Kybbeclive et Dominicis terris et pratis prioris et conventus predictorum Habeat etiam idem vicarius decimam fabarum in ortis crescentium videlicet in Wotton Milverton Wodecot et Hull qui pede coluntur Et predicte ecclesie de Wotton et capelle de Milverton honeste faciet deserviri et omnia onera ordinaria sustinebit et annuam pensionem unius marce ad festum purificationis et nativitatis sancti Iohannis pro equalibus portionibus et unam petram cere ad festum sancti Michaelis dictis priori et conventui persolvet Et supradicti prior et conventus de Kenell nomine rectorie habebunt pratum iuxta molendinum de Kybbeclyve et omnes decimas garbarum aratro cultarum ad predictam ecclesiam et capellam spectantes et de extraordinariis oneribus respondebunt Hec quippe sicut superius expressum est auctoritate pontificali ordinamus et rata atque inconcussa manere statuimus salvo nobis et successoribus nostris iure pontificali et ecclesie nostre cathedralis dignitate
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter