utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05190566

Charter Number: 05190566
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1258 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter Henricum de Kersewall militem ex una parte et Rogerum de Melande episcopum Coventr et Lich diocesis et capitulum ex altera videlicet quod predictus Henricus dedit et concessit Margerie sorori sue totas terras et tenementa que vel quas habuit vel habere potuit in Bysopes Offileg cum omnibus aysiamentis et libertatibus eisdem infra villam et extra pertinentibus et heredibus suis de corpore suo in fideli matrimonio procreatis per assensum et consensum predicti episcopi et capituli ita scilicet quod predicta Margeria et heredes sui teneant predictas terras et tenementa in capite de predicto episcopo et successoribus suis pro eodem servitio quod predictus Henricus predicto episcopo facere solebat Et si contingat quod predicta Margeria moriatur sine herede corporis sui in fideli matrimonio procreato concedit predictus Rogerus episcopus pro se et successoribus suis et per consensum predicti capituli quod predicte terre et tenementa revertantur predicto Henrico et heredibus suis vel assignatis suis sine contradictione predictorum episcopi et capituli Et ad istam conventionem fideliter sine fraude tenendam utraque pars huic scripto bipartito alternatim signa sua apposuerunt Hiis testibus domino Nicholao priore sancti Thome iuxta Stafford domino Willelmo de Kaveruswall domino Roberto de Standon domino Willelmo Wyther Roberto de Pipe et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter