utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05190607

Charter Number: 05190607
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1279 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus Cristi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris quod die lune in festo sancti Gregorii pape anno regni domini regis Edwardi tertiodecimo ita convenit inter Luciam que fuit uxor Thome de Peshale ex una parte et dominum Rogerum de Melaund Coventr et Lich episcopum per Gilbertum de Kyrkeby senescallum suum ex altera videlicet quod predicta Lucia dedit concessit et dimisit predicto Rogero totam dotem suam quam habuit de terris et tenementis que fuerunt predicti Thome viri sui in villa de Peshale ut in mesuagio gardinis moris terris pratis pasturis aquis et piscariis sicut ipsa ea plenius tenuit habenda et tenenda sibi et successoribus suis vel suis assignatis ad totam vitam predicte Lucie libere quiete bene et in pace sub hac forma ita quod predictus Rogerus dabit predicte Lucie quamdiu ipsa vixerit valentiam et extentam predictarum terrarum et tenementorum annuatim in denariis bladis et robis apud Peshale per fidelem estimationem communem amicorum ex utraque parte ad hoc electorum et etiam quod predictus Rogerus habita seisina sua retradet predicte Lucie predictum mesuagium cum curtilagio tenendum de eo et successoribus suis vel assignatis suis ad totam vitam predicte Lucie Et ad hanc conventionem firmiter et sine dolo tenendam predicta Lucia fide sua mediante invenit predicto Rogero manucaptores videlicet Rogerum de Burton Iohannem de Sogunhulle Adam de Monte de Magna Sogunhulle et Willelmum de Chateculne et iidem manuceperunt pro predicto Rogero ad rogatum predicti Gilberti ad predictam conventionem predicte Lucie tenendam in forma superius annotata In cuius rei testimonium tam predicta Lucia quam predictus Rogerus hiis scriptis inter eos indentatis alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus magistro Elia de Napton archidiacono Derb Ricardo Tenerey Willelmo de Hennore Rogero de Burton Rogero de Aston Roberto de Horseleye Adam Bedello Roberto de Hempton clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter