utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05190658

Charter Number: 05190658
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1258 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos Rogerus de Meulond Dei gratia Coventr et Lich episcopus dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Roberto filio Thome de Weston unam placiam terre in Prees de vasto nostro super brueram de Lynford cum particulis prati adiacentibus et omnibus aliis pertinentiis suis sicut haya et fossato includitur pro escambio unius mesuagii et dimidii virgate terre et viginti duarum selionum cum pertinentiis in villa de Derlaston quod Thomas filius Philippi nobis fecit pro eodem Roberto tenendam et habendam de nobis et successoribus nostris predicto Roberto et heredibus suis et assignatis suis cum omnibus pertinentiis suis in viis semitis et pasturis communibus libere quiete et bene et in pace integre et hereditarie imperpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris tres solidos et duos denarios argenti ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis novemdecim denarios et ad festum beate Marie in Martio novemdecim denarios et faciendo nobis duas sectas ad curiam nostram de Prees videlicet unam ad proximam curiam post festum sancti Michaelis et aliam ad proximam curiam post Pascha et unum liberum porcum ad festum sancti Martini pro pastura et pesona habendis ad porcos suos de proprio nutrimento suo in placia predicta in qua ipse edificabit et ipse et heredes sui inhabitabunt pro omnibus secularibus servitiis consuetudinibus et demandis salvo forinseco Et nos predicti Rogerus et successores nostri totam predictam placiam cum pratis et omnibus pertinentiis suis sicut predictum est predicto Roberto et heredibus et assignatis suis pro predicto escambio et servitiis predictis contra omnes mortales warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium hiis scriptis inter nos indentatis sigilla nostra alternatim apposuimus Hiis testibus domino Radulpho de Sontford Ivone de Sulton Thoma de Wylaveston Hugone de Stywell Ricardo de Wetenhull et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter