utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05190667

Charter Number: 05190667
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1258 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis hoc presens scriptum visuris vel audituris Rogerus de Meuland permissione divina Coventr et Lich episcopus salutem in omnium salvatorem Noverit universitas vestra quod cum nos sectam peteremus fieri ad curiam nostram de Tachebrok de tribus septimanis in tres septimanas pro quibusdam tenementis que Ricardus de Wotton de nobis tenuit in Tachebrok et Aspis et dictus Ricardus sectam illam inficiaretur omnino tandem inter nos inde mota dissensio conquievit in hac forma videlicet quod predictus Ricardus et heredes sui vel assignati sui solvent nobis et successoribus nostris annuatim pro predicta secta remittenda duos solidos ad duos anni terminos in manerio nostro magis usitatos Quam quidem sectam pro nobis et successoribus nostris sibi et heredibus suis vel assignatis pro prefato tenemento faciendo remisimus imperpetuum et quietum clamavimus salva tamen secta ad predictam curiam nostram cum in eadem placitum fuerit per breve de recto vel iudicium reddendum pro felonia vel etiam iudicium per afforciamentum curie In cuius rei testimonium huic presenti scripto ad modum cirograffi confecto sigilla nostra alternatim sunt appensa una cum sigillo communi Coventr alteri parti apposito Hiis testibus Gilberto de Kirkeby Thoma Balaunce Henrico de Harcurt Henrico Mile Thoma Raven Rogero de Wellesburn Willelmo de Louwysby clerico []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter