utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05191001

Charter Number: 05191001
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1215 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reverendissimo domino et patri in Cristo karissimo W Dei gratia Coventr episcopo W de Muschump archidiaconus Dereb salutem et debitam cum devotione reverentiam Noverit excellentia vestra me ad mandatum vestrum diligentem fecisse inquisitionem super capella de Meyssam in pleno capitulo apud Dereb celebrato magistro R de Bosco et magistro Zachar et aliis viris prudentibus et fidedignis presentibus Et dicunt omnes clerici totius capituli et alii quod capella de Meyssam membrum est matricis ecclesie de Repedon et quod Ricardus capellanus eam tenuit de personis de Rependon pro x solidis priusquam esset ibidem religosus conventus Postea vero religione ibidem existente N prior amovit predictum Ricardum capellanum a predicta capella cui dictus N prior ad supplicationem domine Matilde comitisse dictam capellam concessit ad firmam pro xvi solidis annuis omnibus diebus vite sue tenendam Dicunt etiam quod non vacat nam prior de Rependon et conventus eam ratione matricis ecclesie et confirmationum episcoporum necnon et privilegiorum domini pape possident et diu possederunt Dicunt etiam quod sinodalia et denarii beati Petri solventur per manum capellani de Rependon dicentes etiam quod audiarunt dici ab antecessoribus suis quod corpora defunctorum de Meyssam quondam deferebantur apud Rependon sepelienda Hec autem vobis sub sigillorum mei et magistri R de Bosco et magistri Zachar de Chebes testimonio digna duxi sigillari Valete in domino
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter