utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05191009

Charter Number: 05191009
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1248
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit domini Willelmus de Kilkenni archidiaconus Coventr Ricardus de Glovern thesaurarius Lich Willelmus de Monte Pessul supprior Coventr et Ricardus decanus de Poywic salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra quod cum inter priorem et conventum Coventr ex una parte et reverendum patrem Rogerum Coventr et Lich episcopum ex altera super iure patronatus ecclesie Sancti Michaelis Coventr contentio moveretur coram iudice competenti dicti prior et conventus tandem ad cor revertentes humiliter ab episcopo petierunt ut liceret ipsis cum ipso certis die et loco per ipsum statuendis ad reformandum inter eos pacem habere colloquium et tractatum Quo votis eorum annuente convenientibus propter hoc partibus tandem in nos ut inter ipsos pacis perpetue federa formaremus tanquam in ordinatores pacis compromiserunt sufficienti securitate prestita quod ab ordinatione nostra non recederent sed eam potius servarent omni tempore penitus inconcussam dantes nobis plenam potestatem ut cum eorum quocumque discrimine tam inter eos super querela predicta quam etiam inter ecclesiam Coventr et Lich super electionis negotio propter quod inter eos aliquotiens materia questionis oritur et etiam super quadam summa peccunie quam canonici Lich sibi deberi dicebant annuatim ab ecclesia Sancti Michaelis predictam pacem stabilem formaremus Nos igitur attendentes quod dicti prior et conventus essent merito filii degeneres reputandi si patrem suum litibus et iurgiis infestarent ordinando decrevimus ut iidem prior et conventus a iustitiariis coram quibus dicta patronatus questio movebatur concordandi petita licentia dantes domino regi quod propter hoc dandum fuerit penitus inperpetuum a dicta lite desistant Quia vero patrem decet filios beneficiis ad obsequia provocare quoniam etiam aliquibus merito videri poterat inspectis instrumentis ecclesie Coventr quod ad habendam ecclesiam Sancti Michaelis predictam monachorum essent iura quam episcopi potiora decrevimus etiam ordinando quod prefati prior et conventus sepedictam ecclesiam Sancti Michaelis auctoritate dicti patris habeant cum capellis et aliis pertinentiis proventus et fructus eius in usus proprios convertendo salvo in omnibus episcopis Coventr et Lich iure pontificali et parochiali salvo etiam illorum iure quoad vixerint qui capellas optinent memoratas quibus decedentibus facient dicti prior et conventus dictis capellis honeste deserviri per sacerdotes seculares et alios ministros necessarios ydoneos et honestos et onera capellarum alia consueta et debita sustinebunt et in usus proprios fructus et proventus earum convertant salva tamen competenti sustentatione sacerdotum et aliorum ministrorum qui in dictis capellis pro tempore ministrabunt salva etiam in ecclesia Sancti Michaelis vicaria cuius erit estimatio viginti quatuor marcarum assignandarum scilicet in certis dicte ecclesie proventibus per officiales episcopi et archidiaconi et duos viros discretos ex parte prioris electos iuratos quod fructus assignandos vicarie fideliter estimabunt vicarius autem qui pro tempore fuerit per priorem et conventum episcopo presentandus admissus ab ipso onera ecclesie tam episcopalia quam archidiaconalia sustinebit ita tamen quod pro procuratione sua et in compensationem dampnorum que possent archidiaconatui contingere eo quod appropriata sit ecclesia religiosis quatuor marcas solvet archidiacono qui pro tempore fuerit annuatim De capellis autem vicarius se nullatenus intromittet Liceat etiam priori et conventui predictis huius ordinationis auctoritate possessionem dicte ecclesie Sancti Michaelis cum pertinentiis ingredi cum vacaverit diocesani qui tunc fuerit irrequisito consensu Quia vero per hanc ordinationem nostram ledi videtur episcopus qui possessionem habuit patronatus ecclesie supradicte decrevimus etiam quod episcopus Coventr et Lich qui pro tempore fuerit totum ius habeat quod dicti prior et conventus habebant in ecclesiis de Ruton et de Bubbenhull tam in patronatu quam in aliis que dicti prior et conventus percipere consueverunt in ecclesiis antedictis Quia vero Lich ecclesia triginta marcas annuas ab ecclesia Sancti Michaelis predicta singulis annis percipere consuevit ordinando decrevimus ut dictas triginta marcas a rectore ecclesie de Suham qui pro tempore fuerit cuius ecclesie patronatus ad dictos priorem et conventum noscitur pertinere percipiat annuatim solvendas eidem per manum dicti rectoris apud Lich terminis infrascriptis videlicet in festo Sancti Michaelis quindecim marcas et ad Pascha quindecim marcas Dictus autem rector in institutione sua iurabit se dictam peccuniam fideliter et integre suis terminis soliturum salvo tamen iure magistri Henrici qui ecclesiam de Suham optinet memoratam Et si forte Radulphus de Leic qui modo tenet ecclesiam Sancti Michaelis sepedictam decesserit vel eam quocumque modo dimiserit antequam vacaverit ecclesia dicta de Suham sepedicti prior et conventus extunc solvent ecclesie Lich triginta marcas annuatim quousque vacaverit ecclesia de Suham et extunc a dicta solutione cessabunt Ad amputandam omnem materiam questionis inter ecclesias Coventr et Lich et ut ecclesie dicte mutuis se studeant consiliis et auxiliis confovere decrevimus ut cum episcopus Coventr et Lich fuerit eligendus ecclesie Coventr et Lich pares quoad numerum censeantur ita videlicet quod licet in una maior sit numerus eligentium quam in altera pares tamen semper quoad numerum censeantur salva provisione sedis apostolice quam quoad hoc partes debere sic intelligi consenserunt Ad firmanda vero premissa sub omni cautela qua poterunt quantum ad curiam regiam attinet prior et conventus fideliter laborabunt Et ut hec ordinatio nostra perpetue firmitatis robur obtineat in premissorum testimonium et munimen approbationem et securitatem presentem paginam alternatim per modum cirographi divisam sigillis nostris unacum sigillis reverendi patris episcopi Coventr et Lich antedicti et capituli sui Lich et sepedictorum prioris et conventus fecimus roborari Act apud Warewik tertio kalendas Iulii anno gratie millesimo CC quadragesimo octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter