utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05192018

Charter Number: 05192018
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1188 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Hugo miseratione divina Coven et Lich episcopus salutem gratiam et benedictionem Iustum est ut qui religionis professione censentur maiorem pre ceteris decorantur illa enim dispensatio iure admittitur quam digna recompensatio sequi videtur et ibi quidem rigorem iuris possumus relaxare in ecclesia Dei dilatatur et crescit ex dispensationis equitate Cum igitur locus aliquis domino consecratus ubi religionis ordo est perpetuis temporibus instituatur pium est ibi favore religionem a rigore defendere et condescendere pietati et ibidem elemosinas copiosius impertire ne illi qui specialiter domino militare tenentur turpiter quod absit mendicare cogantur Hac quidem consideratione inducti concessimus canonicis de Ronton ecclesias de Cestford et de Grenberg cum capellis et omnibus aliis pertinentiis suis ita quod duo vicarii perpetui debent per priorem predictum in ecclesiis institui et episcopo presentari qui habeant unde possint sustentari et ministrare Totum vero residuum ad usus pauperum canonicorum et victum ipsorum concessimus imperpetuum salvo iure episcopali Testibus hiis magistro Roberto de Salop Willelmo Durdent magistro Ricardo de Gnosall Alveredo de Kanocke Roberto de Copehall Willelmo de Alnestanenes Roberto de Brok Henrico de Brok Petro de Brok Thoma de Kersewall Philippo Norwell et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter