utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05198627

Charter Number: 05198627
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1186 - 1224
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Reinerius Dei gratia de Sancto Asaph episcopus eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos assensu et voluntate capituli nostri ecclesie sancti Assaph divine pietatis intuitu abbatem et conventum Salop in ecclesia de Albo Monasterio canonice instituisse et eosdem quantum ad nos pertinet in corporalem possessionem eiusdem ecclesie induxisse salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali inhibentes firmiter et obtestantes sub optentu divini iudicii ut nullus omnino hominum ius et proprietatem sive possessionem et libertatem eorundem quoad prefatam ecclesiam ausu temerario turbare presumat vel molestare quod si quisquam presumpserit indignationem omnipotentis Dei et omnium sanctorum incurrat Et ut hec nostra institutio firma et stabilis permaneat illam sigillo nostro quam sigillo capituli nostri ecclesie sancti Asaph communivimus Hiis testibus Odelou capellano Reginaldo sacrista de Albo Monasterio Stephano celario et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter