utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05199305

Charter Number: 05199305
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1256 - 1283
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Henricus de Lathum dominus de Torbok et Elena uxor eius salutem in Domino sempiternam Cum Ricardus filius Henrici quondam dominus de Torbok antecessor noster locum qui dicitur Rudegate cum suis terris et iuribus ad ipsum pertinentibus pro salute anime sue in liberam puram et perpetuam elemosinam viris leprosis ad sustentationem ibidem commorantibus contulisset qui processu temporis quasi in prophanos usus convertebatur et occupabatur manibus laycorum nolentes igitur donationes et concessiones dicti Ricardi super premissis nec suum pium votum infringere set quantum possumus in melius commutare dictum locum qui dicitur Rudegate in feodo nostro de Torbok cum omnibus edificiis gardinis curtilagiis mesuagiis cum quibusdam portionibus terre dictum locum et mansionem circumiacentibus scilicet inter duas quercus que dicuntur merhok infra fossata sicut cruces limitibus collocantur quam dictus Ricardus filius Henrici supradictis leprosis contulit et quandam aliam partem terre que dicitur Aspys sicut continetur infra suas divisas cum quatuor sellionibus iacentibus iuxta Wytstanesgate cum prato ad capud dictorum sellionum quas Henricus filius Ricardi quondam dominus de Torbok dictis leprosis ad suam sustentationem contulit pro salute anime nostre et pro salute animarum omnium antecessorum et successorum nostrorum dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Deo et ecclesie beati Nicholai de Burschou priori et canonicis ibidem Deo servientibus et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam futuris temporibus possidendam tenendam et habendam dictis priori et canonicis et eorum successoribus imperpetuum adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari poterit vel concedi nichil inde nobis vel heredibus nostris retinendo nisi tantummodo preces et orationes predictorum prioris et canonicorum et eorum successorum et cum acquietantia pannagii viginti porcorum in toto communi bosco de Torbok et predicti prior et canonici et eorum tenentes molent omnia blada sua in predicta terra crescentia sine tolneto in molendinis nostris de Torbok et heredum nostrorum Volumus etiam et concedimus quod predicti prior et canonici et eorum successores habeant husebote et haybote in toto communi bosco de Torbock per visum forestariorum et ego vero Henricus et Elena uxor mea et heredes nostri totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus prescriptis predictis priori et canonicis et eorum successoribus contra omnes homines et feminas inperpetuum warantizabimus acquietabimus et defendemus In cuius rei testimonium sigillum meum una cum sigillo Elene uxoris mee presentibus est appensum Hiis testibus domino Roberto Banastr domino Roberto de Lathum domino Henrico de Lee tunc vicecomite Lanc domino Roberto de Haland Roberto de Bolde Ricardo de Bradesahe Thoma Banastr Henrico de Houton Ricardo de Wlfal Ad de Wlfal et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter