utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05230009

Charter Number: 05230009
Cartulary Title: La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Consecration
Date: 1141
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Anno ab incarnacione domini MCXXXVII indictione XV vigilia apostolorum Petri et Pauli diuino iudicio Castrum Diuion cum omni circumposito burgo et ecclesiis incensum est et preter indicia murorum intus et extra pene toto cumplanatum Hinc contigit altare intra muranee ecclesie gloriosi prothomartiris Stephani ciborio quod inerat ardente confringi Sed dei repropiciatione et multorum collatione eadem ecclesia cum officinis restaurata a domno Gode Lingonensi episcopo episcopatus eius anno II et Galtero Cabilonensi episcopo cum altare innovato solempniter consecrata est indictione IIII Anno MCXLIV kal maii Traditum enim erat ab antiquis qui priori benedictioni interfuerant unicam manus beati Stephani cum ampulla sanguinis eius in altari esse que in locello lapideo plumbo interius illito reperta est cum ampulla et aliis reliquiis deo soli quorum sanctorum sunt cognitis Ipsa uero uncia in pixide eburnea remota est et alie reliquie de osse sancti Laurentii De sancto Sebastiano et Sancti Genesii In alio uasculo uitreo reliquie sancti Manmetis cum aliis reliquiis que in predicto loculo sunt reposite Positum est ibi uas marmoreum in quo reliquie de puluere sancti Prudentii et boxta uitrea in qua reliquie Bartholomei apostoli et ueste eius et de capillis De pallio sancti Michaelis de sancto Benigno Vincentii martiris Mauricii sociorumque eius Aledardi episcopi Cornelii pape Uedasti episcopi de calciamento sancti Martini Marie Magdalene Regine uirginis et aliorum multorum sanctorum Est in predicto uase marmoreo ampulla et extra ipsum uas alia ampulla ansulata in quibus inuente sunt reliquie altaris basilice sancti Uincentii de quibus tale indiculum reperimus Reliquie de sancta Maria Petri et Pauli apostolorum Andree apostoli Xristofori martiris Honorine uirginis Anno autem transacto id est ab incarnatione domini MCXLXVII kal iunii lingonensi episcopo et posite in eo relique de calciamento sancti Martini de sancto Panchratio de sancto Pantaleone de Sepulcro Domini de sancto Nazario de sancto Sebastiano de sancto Ambrosio de sancto Ualentino Anno etiam ab incarnacione domini MCXXXIX indictione II consecratum est altare sancte Crucis a domno Gauterio Cabilonensi episcopo in honore eiusdem crucis et beate Margarete et omnium uirginum Xristi In ipso altare condite sunt reliquie de sancta Maria de sepulcro domini de barba sancti Petri de cruore sancti Andree de sancto Stephano de sancto Cornelio papa de sancto Gregorio papa de sancto Leone papa de sancto Preiecto martire de sancta Margareta uirgine et aliorum multorum hoc factum est VII kal Iulii Ipsa die consecrata est crux et eleuata et in ipsa reliquie de ligno domini et de sepulcro domini et de sancta Maria de sancto Uencentio de sancto Gregorio de sancto Xristoforo de sancto Pantaleone de sancto Iohanne de monte Caluarie de sancto Ambrosio de sancto Concalo et de uestimento sancti Iohannis Baptiste et multorum aliorum In alia siquidem benedictione que fertur tempore Raynardi linguensis presulis a Guarmundo Uennensi archiepiscopo aliis episcopis coadiuuantibus facta pridie kal Iulii altare sancte Marie et sancti Bartholomei et sancti Laurentii necnon sancti Desiderii unodie consecrata referuntur Altaris uero sancti Iohannis euangeliste quod est inscripta ipsiusque scripte consecratio facta fuit VI non Iulii Benedictio autem altaris sancti Petri in turem IX kal Aprilis Australis quoque turis altare in honore sancte domini genitricis et sancti Andree consecratum fuit VII idus decenbris Hec altaria cedimus et scimus et eorum in quorum honore habentur et aliorum insignita reliquiis licet inertia priorum nulla nobis de eis indicia reliquerit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter