utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05230011

Charter Number: 05230011
Cartulary Title: La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1145
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Gosbertus uicecomes diuionensis Ierosolimam iturus ad meam protectionem gloriosum prothomartirem Stephanum terrene mee hereditatis feci participem ut ipsius eique famulantium preces peccatorum mihi ueniam eternamque salutem conferrent Ipsum autem donum sub turre sancti Petri iuxta ingressum claustri prius diuisum postea super altare testibus subscriptis presentibus obtuli et ad rei firmitatem presentium futurorumque noticie litteris commendari uolui Dedi igitur terram ad exitum Diuionis ultra domum Dei intra terralia silicet et extra que est secus chiminum de Bra ita quod ipsum chiminum medium eandem terram hinc inde habeat et terram quam Guido de Urtierio eis dederat quam ego reclamabam nec non et terram quam Petrus prepositus Aymonis Rufi tenebat omnem uidelicet terram undique ibidem ad me pertinentem Insuper quicquid habebam in terra que subiacet muro diuionensi exterius quantum ad uice comitatum pertinebat libere et absque ulla reclamatione concedo Testes huius rei Herbertus abbas Galo Galo de Ranauis Gislebertus Robertus canonici Huo Candart frater Galonis modo sancti Benigni Wido de sancto Michalle Wido Aillenardus milites Willermus prepositus Bartholomeus de Cauennaco Galterius et Paganus uentarii Constantinus Crassus Durannus Escharizon Natalis Factum est hoc feria secunda ante septimanam rogationum presente et Billone cliente uicecomitis cuius uxore sequenti tercia feria defuncta ipse incrastinum dominum suum expeditus sequitus est anno ab incarnatione domini MCXLV indictione VIII Hoc donum ut predictum est Gertrudis uicecomitissa ex integro laudans confirmauit presentibus Galone et Gisleberto canonicis Odone Pancerio sacerdote Aymone Bucha de Firmitate Hugone prepositus uicecomitis Bartholomeo de Cauennaco Willermo preposito Duranno Rufo Galterio et Pagano uentariis Constantino Crasso et Natali
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter