utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05230021

Charter Number: 05230021
Cartulary Title: La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exemption
Date: 1150 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Presentibus sit cognitum et futuris quod Fulcho dominus de Mailleio in ecclesia sancti Stephani diuonensis uenit ac fideli dono super altare ipsius obtulit quod exinde canonici et homines eorum et animalia quolibet modo per Malleium transirent et cum de Salino redirent passagium non darent Siquidem priorum dono hoc ipsa ecclesia ibidem habuerat sed malorum subreptione ablatum fuerat Predictus ergo Fulcho adstante Guidone Trosello et suam partem passagii concedente hoc omnino dedit recipiens uterque a fratribus participationem beneficiorum ecclesie et quod eis obeuntibus si loci foret oportunitas corpora eorum illic deferrentur atque more fratrum sepelirentur et nomina eorum in Kalendario scriberentur Preterea si Guido Trosellus et pontinarius et botellarius et coquis domini de Mailleio in festo omnium sanctorum Diuione uenirent panem et uinum et annonam equis de ecclesia perciperent necnon et dominus semel in anno sibi et duobus uel tribus sociis cum equis prebendam suam haberent Testes huius rei Willermus de Marrine Willermus de Orguil Aymo de Marrine filius Doonis Walterius Arnaldus et Hubertus nepos eius Iocelmus filius Hugonis de Besua Petrus prepositus Aymonis Rufi Rodulfus Rufus de Trecis Walterius Minnius gener Theoderici militis Martinus criator uini Ex familia canonicorum Paganus uentarius Iocelmus Constantinus Grassus Durannus Escharizun Natalis Caluinus qui pro colapho fleuit Robertus de Uerrangis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter