utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05261099

Charter Number: 05261099
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1219
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Ego Odo dominus Montis Acuti notum facimus uniuersis presentem paginam inspecturis quod cum inter venerabilem virum P[] abbatem Sancti Stephani diuionensis ex una parte et inter B[] militem de Marne ex altera questio verteretur super quadam petia vinee que est in comba Johannis Molendinarii et manso Johannis Carpentarii compromissum fuit hinc inde in dominum Hodonem clericum de Sancto Michaele et dominum Johannem Bertelais militem per quos tota controuersia pacificata fuit in hunc modum dictus siquidem miles acquitauit penitus prenominato abbati et ecclesie Sancti Stephani diuionensis super memoratam petiam vinee saluis quatuordecim denariis censualibus de martio in martium persoluendis et mansum supradictum Abbas vero de bonis ecclesie dedit prefato militi nouem libras diuionenses monete dicta vero compositio facta fuit laudantibus et consentientibus Marcella uxore et Arnulpho filio uxoris militis supradicti Quod ut ratum et firmum maneret ad petitionem utriusque partis sigillo meo presentem paginam roboraui Actum Diuioni anno gratie MCCXIX mense februarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter