utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05290001

Charter Number: 05290001
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1270
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo mense aprilis ego Matheus filius defuncti Odonis Uirtuosi burgensis Diuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circumuentus pro utilitate mea uendidi et concessi uiro uenerabili domino Roberto cantori capelle domini ducis Diuionensis trigenta solidos Uiennenses de annuo et perpetuo redditu pretio quindecim librarum et decem solidorum monete Uiennensis de quibus a dicto cantore recepi et habui pagamentum integrum in pecunia numerata propter quod assedi dicto cantori dictos trigenta solidos dicte monete percipiendos et habendos et ei uel eius mandato reddendos et deliberandos singulis annis in perpetuum de cetero in octabis omnium Sanctorum sine exceptione et impedimento quibuslibet super domum meam quam edificaui et acquisiui et super cellarium et uoleriam eiusdem domus et super fundos mansos et pertinentias omnes dictarum domus et uolerie que site sunt Diuioni in Foro Ueteri iuxta domum Hugonetti dicti Malliens ex una parte et iuxta mansum liberorum defuncti Haymonis de Fontanis ex altera promittens per sacramentum meum prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictas domum et uoleriam cum cellario fundis mansis et pertinentiis predictorum in bono statu tenere Et hec omnia dicto cantori et eius mandato qualicumque contra omnes ubique locorum et in omni curia meis expensis propriis perpetuo garantire et dictos triginta solidos ei uel eius mandato annuatim reddere perpetuo termino supradicto et nisi soluti fuerunt annuatim termino supradicto uolo et concedo me et meos herdes et quoscumque alios predicta tenentes pro tempore tenui dicto cantori et eius mandato in crastino dictarum octobarum ad emendam septem solidorum monete predicte et ut ex tunc in antea dictus cantor et eius mandatum auctoritate propria et sine clamore ostensione et occasione curie cujuslibet ad dictas domus uoleriam fundos mansos et pertinentias eius recurrat et recurrere possit et debeat et hec omnia teneat et ex hiis faciat fructus modis omnibus suos quousque dicti triginta solidi cum emenda septem solidorum pro quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur et dictam domum cum uoleria et pertinentiis earum domus et uolerie ad statum reduxerunt competentem et ad ipsas domus uoleriam cum cellario fundis mansis et pertinentiis earum et me ac predicta tenentes pro tempore specialiter obligo Hec autem omnia ego Bartholometta uxor dicti Mathei sponte prouide sine ui et metu laudo uolo et concedo et rata et firma habeo et promitto in perpetuum habere iuramento prestito super sancta Dei euangelia corporali et in nullo contra ire de cetero per me uel per alium ratione dotis uel donationis propter nuptias aut proprietatis uel conquestus aut auerie uel modo alio qualicumque Renunciamus autem nos Matheus et Bartholometta predicti quilibet insolidum et pro toto per sacramentum in hoc facto proindre exceptioni presentis uenditionis pretii integre non habiti iusti et legitimi et exceptioni minoris pretii et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum tum possent obici seu dici In cuius rei testimonium et munimen litteris presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christanitatis Diuionensis supplicanimus fecimus et obtinuimus apponi Actum anno et mense predictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter