utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05290038

Charter Number: 05290038
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense octobris ego Osanna relicta Johannis Artenatoris uidua et in mea libera potestate notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circumuenta pro utilitate mea uendidi concessi et quittavi in hereditatem perpetuam uiris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis uoleriam meam cum fundo manso iuribus et pertinentiis eius sito Dyuioni in uico Porte Canonicorum iuxta furnum ipsorum abbatis et conuentus ex una parte et iuxta domum Martini Paste ex altera pretio sex librarum Dyuionensium nouorum fortium de quibus a dictis abbate et conuentu recepi et habui solutionem integram cum unobichoto frumenti et propter hoc de dicta uoleria et de fundo manso iuribus et pertinentiis eius ego me penitus deuestiens dictos abbatem et conuentum corparaliter inuestiui et teneor et promitto sub expressa obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam uoleriam cum fundo et pertinentiis eius garantire dictis abbati et conuentui perpetuo contra omnes et in nullo de cetero contra ire per me uel per alium uerbo uel facto sine consensu uel iure seu consuetudine uel modo alio qualicumque Hancautem uenditionem ego Roeta filia dicte Ossane laudo uolo et ratam et firmam habeo et promitto in perpetuum habere iuramento prestito super sancta Dei euangelia corporali et in nullo contra ire de cetero per me uel per alium ratione auerie uel minoris etatis aut proprietatis uel modo alio qualicumque Renunciamus autem nos Osanna et Roeta quelibet insolidum in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicti pretii integre non habiti exceptioni minoris ualoris exceptioni doli in factum omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et in omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et uolumus ad predicta tenenda compelli sicut ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie cuius iurisdictioni nos propter hoc supponimus In cuius rei testimonium litteris presentibus sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum anno et mense predictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter