Charter Document - 05290050
Charter Number: 05290050
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1274
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1274
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense maii ego Odo dictus li Mairot filius Haymonis dicti Mairot et ego Castellana eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos tenemus habemus et pacifice possidemus campum unum situm in territorio de Senece intra terram ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis ex una parte et terram Munerii de Senece ex altera liberum uidelicet et quittum penitus ab omni debitorum et cuiuslibet alterius obligationis ac seruitutis honere salua recta decima hunc autem totum predictum campum uendidimus et nomine pure legitime perpetue et irreuocabilis uenditionis et concessimus domino abbati et conuentui ecclesie iam dicte precio quinquaginta solidorum Dyuionensium forcium de quibus a dictis religiosis plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata Propter quod de dicto campo nos omnino deuestiuimus et dictos emptores corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub expressa obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futororum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictum campum ut dictum est garantire dictis emptoribus ac successoribus eorum perpetuo contra omnes in omni curia propriis sumptibus nostris et in nos pro eis litis bonus suscipere quam cito et quocienscumque super hoc fuerimus requisitti ac eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumniatores apparerent quod abrit et facere et prestare quiquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu aut modo alio qualicumque Renuntiantes in hoc facto exceptioni non numerate et non recepte pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti precii exceptioni doli in factum fori priuilegio omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et iuridicenti generalem renuntiationem non ualere uolentes nos compelli ad predicta omnia et singula tenenda tamquam ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum anno et mense predictis