utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05290076

Charter Number: 05290076
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1275 - 1276
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense martii nos Andreas de Diuione dolearius dictus de Tilicastro et Odoenas eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide sine ui et metu pro utilitate et necessitate nostra uendimus concedimus et quittamus in hereditatem perpetuam magistro et fratribus domus Dei de Tilicastro pro se et eorum successoribus quamdam domum nostram sitam Diuioni in uico Porte Comitis iuxta domum que fuit Aimonis dou Pautas ex una parte et iuxta domum dominici Barberii ex altera pretio octoginta et decem librarum Uiennensium de quibus plenam perfectam integram solutionem recepimus et habuimus a dicto magistro et fratribus in pecunia numerata Qua propter de dicta domo fundo iuribus et pertinentiis eius nos penitus deuestiuimus et dictos magistrum et fratres pro se et eorum successoribus corporaliter inuestimus de eisdem pro omni uoluntate sua modis omnibus et omni tempore plenarie fecienda et in uerum dominium et possessionem corporalem induximus de predictis tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale predictam domum cum fundo manso iuribus et pertinentiis eius dictis magistro et fratribus et eorum successoribus liberam ab omni onere debiti et actione et reemptione pro quatuor denariis censualibus contra omnes perpetuo garantire et in omni curia nostris propriis sumptibus et expensis et inde conseruare modis omnibus indemnes si qui calumniatores quod absit aparerent et onus litis in nos pro eis suscipere quam cito et quotienscumque super hoc fuerimus requisiti sine dilatione et facere quidquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contra ire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse in iuditio uel extra uerbo uel facto sine iure aut consensu uel modo alio qualicumque Renuntiamus in hoc facto ex certa scientia per sacramenta nostra exceptioni dicte uenditionis non legitime facte iusti pretii non habiti pecunie non numerate et non habite doli in facto ac exceptionis ultra dimidiam iusti pretii spei future habitionis et numerationis fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum apellationis remedio dotis dotalitii et omnibus allegationibus et exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis et consuetudini et iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere uolentes nos compelli ad obseruantiam predictorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie suplicauimus et rogauimus apponi Actum in presentia Boneti notarii Dyuionensis Stephani de Prueneto clerici et domini Simonis Legereti presbiteri testium ad hoc specialiter uocatorum anno et mense predictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter