Charter Document - 05290087
Charter Number: 05290087
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1276
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1276
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto mense decembri nos Andreas dictus de Tilicastro dolearius burgensis Diuionensis et Oudoenos eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide sine circumuentione aliqua considerata utilitate nostra damus concedimus et quittamus in puram et perpetuam elemosinam donatione irreuocabili facta inter uiuos religiosis uiris magistro et fratribus domus Dei de Tilicastro pro eis et eorum successoribus tres petias uinearum prout eas tenebamus tempore confectionis presentium litterarum quarum due site sunt in finagio Genrei una scilicet in loco ubi dicitur en Esteloies iuxta uineam Naui Gelefroy ex una parte et iuxta uineam Moingeon dicti la Geothe ex altera et alia in loco ubi dicitur en Bordeneal iuxta uineam Bobelini dicti Moingette et iuxta uineam dicti Moingeon la Geothe ex altera et alia que fuit Moingati matricularii de Tilicastro sita est in finagio Diuionense ubi dicitur en Polmeres iuxta uineam heredum Terrici Borioise ex altera item et omnes actiones quas habebimus et habere possumus et debemus erga personas a quibus emimus uineas supradictas Quare de supradictis tribus petiis uinearum dictos magistros et fratres pro eis et eorum successoribus corporaliter inuestiuimus per inuestituram dictarum presentium quas habebamus ex emptionibus uinearum predictarum ita quod non teneamur de exactione dictarum uinearum promittentes quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum corporaliter super sancta Dei euangelia prestitum predicta omnia et singula prout in presenti concessione donata firmiter tenere et inuiolabiliter et perpetuo obseruare et in nullo per nos uel per alios contra ire de cetero tacite uel expresse Renuntiantes in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptionibus doli mali uel lesionis in factum fori priuilegio omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis omni consuetudini et statuto loci et patrie omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti uolentes nos compelli ad premissorum obseruantiam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum in presentia Boneti notarii Diuionensis Guillelmi dicti Beiart et Dominici Candelarii testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis