utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05300005

Charter Number: 05300005
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1280
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine Domini amen anno incarnationis eiusdem MCC ducentesimo octogesimo mense augusti Nos Guillermus dictus Martres de Dyuione et Laura eius uxor [] quod nos non seducti non coacti nec in aliquo circunuenti sed pro utilitate nostra euidenti uendimus [] uiris religiosis domino abbati et conuentui Beati Stephani Dyuionensis quadraginta solidos Uiennensium censuales persoluendos annis singulis ecclesie Beati Stephani Dyuionensis in crastino Pasche floride alioquin septem solidos nomine emende dictis domino abbati et conventui soluerimus Quos quadragenta solidos Uiennensuim censuales assidemus et assignamus dictis domino abbati et conuentui uidelicet ego Guillermus super duas domos cum fundis earumdem sitas apud Dyuionem in uico des Crays iuxta domum Andriotti le Chat ex una parte et iuxta domum mei Laure prefate exaltera et ego Laura prefata super domum meam cum fundo eiusdem que sita est ibidem iuxta domum mei Guillermi predicti ex una parte et iuxta domum Willermi Rossignuel filii defuncti Willermi de Corcellis ex altera Item et super uineam mei Laure predicte ante Sanctum Martinum iuxta uineam Durandi le Rappenat ex una parte et iuxta uineam Iohannis dicti Destroce de Belna ex altera precio uigenti et unius librarum Uiennensium de quibus [] uolentes quod quantum et quociens in premissis uel aliquo premissorum deficerimus predicti abbas et conuentus [n]unc auctoritate eorum propria et sine clamore curie ad dictas domos et mansos et pertinencias recurrant et eas teneant et ex ipsis faciant fructus suos modis omnibus usque ad satisfactionem omnium premissorum et dampnorum propter hoc habitorum [] Actum in presentia Boneti [] Thierrici de Tilicastro Haymonis dicti Abbe et Griffonis Pelerin []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter