utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05300054

Charter Number: 05300054
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1282
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine [] mense octobri Nos Huottus et Iacobus filii defuncti Odonis de Cutigneio renunciantes ad hoc quilibet nostrum insolidum per iuramenta nostra corporaliter super sancta Dei euangelia prestita omni tutele cure auocrie et etati minori notum facimus [] quod nos [] uendidimus concessimus [] uidelicet medietatem cuisdam domus et mansi retro et pertinenciarum eius item totum mansum qui se ingerit et importat a predicta medietate domus predicte usque ad domum Ualteri dicti le Corbe que omnia sita sunt apud Cutigneum inter domum Hugonetti dicti Sarron et domum Ualteri le Corbe predicti item quartam partem unius secture prati site in finagio de Cutigneio ubi dicitur es Closeaus et partitur cum Hugonetto Sarron et Renaudo Bac doie item decem et septem pecias terre arabilis sitas in finagio Cutignei una scilicet retro Crescey inter terram Symone filie dicti Pingrat et terram Perrini Marescalli due site sunt in loco ubi dicitur en la Saiue una scilicet inter terram Peronnetti dicti Bonaul et terram dictorum emptorum et alia inter terram Andree domicelli et terram Terriotti filii Iohannis Menue alia en Maul Boichat inter terram Constantini le Mairot et terram Rose sororis Pyquardi alia au Prelet des Uignes inter terram dicti Constantini et terram Hugonetti Sarron alia en Pre Arnele inter terram Geliotti Rascle Saul et terram Durandi le Rapenat alia en Liumes inter terram domine Iuhanne uxoris domini Guillermi de Remilleio militis et terram Durandi Rapenne alia in Arbuis subtus Mirandas inter terram Andree domicelli et terram Girardi de Pasquerio alia ibidem inter terram Constantini le Mairot et terram dicti Billart de Mirandis alia ad uiam et iuxta uiam de molendino iuxta terram Renaudi Larchalier alia ibidem inter terram dicti Renaudi et terram dicti Andree domicelli alia en Mise Uilet iuxta terram Ualteri le Corbe ex una parte et est contonium ex altera alia in Arbuis retro domum dicti Andree domicelli et terram Hugonetti Sarron et terram dicti Andree domicelli alia in Quarris inter terram dictorum religiosorum et terram Geliotti Rascle Saul alia ibidem inter terram dicti Geliotti et terram boni amici pelliparii alia ibidem inter terram dicti boni amici et terram dicti Hugonetti Sarron et alia ou Uisene inter terram Ualteri le Corbe et terram ecclesie Sancti Stephani Diuionis Hanc autem uenditionem [] precio uidelicet sexaginta et decem librarum Uiennensium [] Hanc autem uenditionem ego Perronetta mater Huotti et Iacobi predictorum laudo et uolo [] Et in nullo per me uel per alium contraire decetero ratione dotis uel dotalicii seu donationis propter nuptias aut conquestus uel auerie seu assignationis uel modo [] ypothece priuilegio [] presentia Hugonini de Cabilone [] Ualteri dicti le Corbe de Cutigneio Iacobi maioris eiusdem uille quantum ad nos Huottum et Iacobum predictos et quantum ad me Perronettam predictam Perrelli dicti Pyquart de Longo Uico et Stephanini dicti Marcheant de Geureio clericorum testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter