Charter Document - 05300097
Charter Number: 05300097
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1284 - 1285
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1284 - 1285
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
In nomine [] Ego Renaudus dictus Ameroux et ego Clara eius uxor [] quod nos consideratis beneficiis seruiciis et corialitibus nobis a uiris religiosis [] diu est impensis et que supra dicta confitemur et asserimus ex certa sciencia et per iuramentum [] nobis quumplurimum fructuosa fuisse ob eandem causam et maxime cumnullum bonum inremuneratum debeat pertransire damus donatione irreuocabili ac insinuata facta inter uiuos concedimus deliberamus quittamus atque tradimus pro nobis et successoribus nostris inperpetuum prefatis religiosis pro se et eorum successoribus tres pecias terre arabilis quarum due site sunt in finagio de Cuncteigneyo una scilicet ibi uero dicitur in Campis Albe Rippe iuxta terram Aubuci dicti Mairot ex una parte et iuxta terram Pariseti Taleueal ex altera alia uero es Nayseours iuxta terram Andree de Cuncteigneyo domicelli ex una parte et iuxta terram filii Boaudi ex altera et alia pecia sita est in finagio de Cheuigneyo ibi uero dicitur en Griselois iuxta terram boni Ualleti dicti Fuelemet ex una parte et iuxta terram Ualteri nepotis domini Bertheri item duas pecias uinee sitas in finagio Dyuionensi una uidelicet en Beligne iuxta uineam religiosorum magistri et fratrum domus hospitalis Ierosolimitani Dyuionis ex una parte et iuxta uineam liberorum Humbeleti de Curia Arnulphi ex altera et alia pecia sita est en Sauerne desubtus Fontanas iuxta uineam liberorum magistri Hugonis Lathonii defuncti ex una parte et iuxta limitem communem ex altera item et quartam partem cuiusdam secture prati siti desubtus Cunctigneyum ibi uero dicitur in prato dominarum iuxta pratum predicti Aubuotti le Mairot et pratum relicte Hugonini Sarron quare de predictis omnibus et singulis superius datis et concessis deuestimus nos et nostros heredes et dictos abbatem et conuentuum [] inuestimus [] Renunciamus insuper in hiis omnibus et singulis supradictis ex certa sciencia pro nobis et nostris heredibus prout cuilibet nostrorum competit sub prestitis iuramintis exceptionibus doli et in factum deceptionis in aliquo beneficio in integrum restitutionis dotis dotalitii et ypothece beneficiis omni iuri in fauorem mulierum introducto iuri dicenti mulieribus in iure uel in facto errantibus fore succurendum item iuri dicenti donationem excedentem quingentos aureos sine insinuatione non ualere et omnibus aliis exceptionibus allegationibus iuribus et deffensionibus ad hoc pertinentibus que nobis et nostris heredibus possent competere uel prodesse adueniendum contra tenorem presentium litterarum [] Hugonis de Cabilone [] Hugonis Fautrelli Laurentii clerici et Perroneti Garciferi dicti Hugonis Fautrelli []