Charter Document - 05310013
Charter Number: 05310013
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1292
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1292
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo secundo mense Octobri Ego Andreas filius quondam Odonis de Cheuigneio tabernarii clericus et ego Iohanneta eius uxor notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide sine ui et metu habuimus ad inuicem et habemus pactiones cum uiris religiosis fratre Hugone abbate et conuentu Sancti Stephani Diuionensis quo sequentur uidelicet quod tam ratione medietatis duarum domorum sitarum in uilla de Aqueductu iuxta domum Perrelli Maingon et domum liberorum Burgaut quam ratione quatuor iornalia terre arabile sitorum in fine molendini de Aqueductu que omnia tenemus et possidemus tenebimur de cetero annis singulis in festo omnium Sanctorum quamdiu ego prefatus Andreas uixero solutionem dictis religiosis uel eorum mandato nomine ecclesie Sancti Stephani predicti quinque libras cere Et si forte de bonis mouentibus ab abbate et conuentu supradictis ultra bona nostra superius nominata nos aliquid acquirere contigerit tenebimus annuatim soluere pro quantitate eorumdem bonorum que nos acqueremus essent alii homines uille de Aqueductu soluerunt Me autem Andrea predicto sublato demedio ego predicta Iohanneta ex tunc in posterum soluere et respondere teneor dictis religiosis et eorum successoribus de bonis omnibus predictis acquisitis et acquirendis secundum conditionem aliorum hominum uille supradicte aliqua libertate super hoc non obstante has ante pactiones nos dicti coniuges tenemus ex pacto et promittimus pro nobis et nostris heredibus per iuramenta nostra et sub obligatione omnium bonorum nostrorum presentium et futurorum tenere et inuiolabiliter perpetuo obseruare et non contrauenire nec contrauenienti aliquatenus consentire Renuntiantes in hoc facto omnibus exceptionibus iuri et facti que contra tenorem presentium litterarum possent obici seu dici et uolumus nos compelli ad omnem obseruantiam premissorum quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie roganimus apponi Actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionensis Bertheri et Laurentii de Sancto Stephano clericorum testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis