utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05310016

Charter Number: 05310016
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1292 - 1293
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Ego Petrus de Vennes canonicus Trecensis notum facio uniuersis quod non ui nec dolo metu ue inductus nec etiam circumuentus sed mera pura et libera uoluntate do et concedo monasterio Sancti Stephani Diuionensis Lingonensis diocesis ac fratribus ibidem Deo seruientibus in remunerationem et recompensationem beneficiorum ab ipso monasterio receptorum omnes libros meos legales quos habeo tempore confectionis huiusmodi instrumenti saltem totum corpus iuris cum aparatu ordinario et in pergameno caprino retento tamen michi in predictis libris quo ad uixero usufructu Uolens et concedens quod abbas et conuentus dicti monasterii Sancti Stephani post mortem meam dictos libros ut suos proprios possint propria auctoritate accipere ubicumque fuerint et a quocumque possessore uindicare Promittens me bona fide nihil facturum procuraturum que in posterum per quod hec presens mea donatio ualeat impediri Renuncians in hoc facto omni exceptioni doli metus et circumuentionis et omnibus aliis exceptionibus iuris et facti per quas hec presens donatio possit impediri seu etiam annulari et specialiter iuri dicenti donationem excedentem quingentos aureos sine insinuatione non ualere In cuius rei testimonium et munimen presentem litteram in sigillo meo proprio sigillaui Datum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo die martii post octabas Epiphanie domini
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter