utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05310022

Charter Number: 05310022
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1293
Date Type: Internal, A.D., Feast, Lunar

map View Map
Charter:
Uniuersis presentes litteras inspecturis officialis capituli Lingonensis sede uacante salutem in Domino Noueritis quod in presentia magistri Petri decani Christianitatis Diuionensis mandati nostri ad hoc specialiter deputati Girardus dictus de Pereria et Perroneta eius uxor filia quondam Ioannis Pacienne de Diuione Layci perpetuiter hoc personnaliter constituti confessi sunt se sponte et prouide considerata utilitate sua retinuisse ad censam perpetuam a uiris religiosis priore et conuentui monasterii Sancti Stephani Diuionensis Lingonensis diocesi quamdam domum omnem manso et eius pertinienti sitam Diuione in ruelleta Momalni de Thart inter domum dictorum religiosorum que fuit predicti Perrone et domum Uillermet Pichange pro uiginti solidis Uiennense monete quos dicti coniuges eorum heredes et dictam domum tenentes pro tempore reddendam et reddere tenentur singulis annis imperpetim de cetero dictis religiosis uel eorum mandato in festo Purificationis Beate Marie Uirginis et propter hoc obligarunt memorati coniuges supradictis religiosis duas petias uinearum quarum una continens circiter dimidium iornale sita est in finagio Diuionense ubi dicitur en Ueligny iuxta uineam Odonis dicti Manot de Brecen hinc inde et alia continens circiter unum quartinum sita est in loco ubi dicitur a la Planichote iuxta uineam Odonis dicti Thenigin de Diuione et uineam Huot de Mirandis et de predictis duabus pecus uinearum dictos religiosos pro eis et eorum heredibus corporaliter inuestierunt dictis coniuges ac eisdem religiosis et eorum successoribus contra omnes garantire permiserunt Promittentes insuper coniuges antedicti quilibet eorum in solidum sub obligatione bonorum suorum omnium per iuramentum suum pro se et suis heredibus quos ad hoc obligant prestitutum super Sancta Dei Euangelia corporale predictos uiginti solidos annuatim modo promisso reddere dictis que domum et duas petias uinearum in bono statu tenere nisi dictam domum ignis incendio post culpam suam ut alio casu legitime continget deuastari et si in premissis ante premissorum aliquo defecint coniuges supradicti uolunt quod extunt dicti religiosi per se uel per mandatum suum auctorum sua propria testimonie clamore omnium ad predictas domum et uineas recurrant et eas in sine proprietate dudum utant et sibi appropriant quousque de toto deffectu omnium predictorum sit eis integraliter satisfaciem Renuntiantes in hoc facto ex certa scienta exceptioni dicte retentionis non legitime facte et deceptionis in aliquo fori priuilegio omnium in fauore mulierum introducto omni consuetudini et statuto loci et priore et omnibus exceptionibus iuris et facti uoluerunt in supra dicti coniuges compelli ad premissos obseruantes per nos uel per officiales Lingonenses qui pro tempore fuit per censuram ecclesiasticam et in quos ex re adiudicata precursa et in curia Lingonensis omni iuridictioni quo ad hoc supposuerunt se heredes suos et omnia bona sua in quemcumque locum se transferrant uel diuertant In quorum testimonium ad requisitionem dictorum coniugum nobis factam per dictum decanum mandatum nostrum qui nobis predicta retulit et cuius quantum ad hoc fidem pleniorem adhibemus sigillum curie Lingonensis presentibus litteris duximus apponendum Actum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio die lune post octabas festi Omnium Sanctorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter