Charter Document - 05310059
Charter Number: 05310059
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo septimo mense maiio Nos Costantius li Boeres de Fontanis et Secilla eius uxor notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide uendimus concedimus in perpetuum et quittamus pro nobis et nostris abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionis pro pictantia eiusdem conuentus quamdam petiam uinee sitam in finagio de Fontanis en Praales iuxta uineam dictorum religiosorum et uineam Galteri le Laurit quam uenditionem fecimus pretio tresdecim librarum Uiennensium de quibus tenemus nos plenarie pro pagatis in pecunia bene et legitime numerata et tenemur ex pacto et promittimus pro nobis et nostris per iuramenta et sub obligatione omnium bonorum nostrorum presentium et futurorum predictam petiam uinee uenditam libere pro decima predictis emptoribus et suis successoribus contra omnes perpetuo et firmiter garantire defendere et in pace tenere et contra dictam uenditionem de cetero non uenire omnibus exceptionibus post positis et remotis et uolumus nos compelli ad premissorum obseruantiam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et heredes nostros In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionensis Humbeleti Charrote et Martini Nepotis testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis