Charter Document - 05310063
Charter Number: 05310063
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Uniuersis presentes litteras inspecturis officialis Lingonensis salutem in Domino Noueritis quod in presentia Ioannis Lotaringi de Diuione clerici mandati nostri iurati ad hoc specialiter deputati frater Lambertus magister Domus Dei de Tilicastro Petrus Ioannes presbiteri Guillelmus Iacobus Simonetus clerici Hugo Guido et Humbertus conuersi fratres dicte Domus propter hoc personnaliter constituti confessi sunt quod cum Girardus dictus Troite de Tilicastro et Maria dicta Brunette euis uxor laici filii dederunt et concesserunt post decessum superuiuentis ex ipsis omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura quecumque sint et quocumque nomine censeantur uolunt concedunt et expresse consentiunt magister et fratres predicti quod ipsi coniuges quandiu uixerint et eorum superuiuens usum fructum dictorum bonorum habeant et de dictis bonis pacifice gaudeant donatione predicta aliquatenus nonobstante et quotiescumque coniuges antedicti habitum sue religionis assumere uoluerunt magister et fratres antedicti tenentur et promiserunt eisdem et superuiuenti ex ipsis conferre et tractare eosdem in associatione fraternali sicuti unum ex fratribus suis dicte domus hec autem omnia et singula supradicta tenentur et promiserunt magister et fratres supradicti per iuramenta sua corporaliter super Sancta Dei Euangelia prestita et per stipulationem solemnem facere tenere et inuiolabiliter obseruare et in nullo per se uel per alium contraire tacite uel expresse uolentes insuper magister et fratres predicti ad premissorum obseruantiam compelli per nos uel per officialem Lingonensem qui pro tempore fuerit per censuram ecclesiasticam tanquam ex re adiudicata in curia Lingonensi cuius iuridictioni quo ad hoc suposuerunt se et omnia bona dicte Domus In quorum testimonium ad requisitionem dictorum magistri et fratrum nobis factam per iuratum nostrum qui nobis predicta retulit et cui quantum ad hec et maiora fidem plenissimam adhibemus sigillum curie Lingonensis presentibus litteris duximus apponendum et ad maiorem firmitatem nos magister predictus pro nobis et dictis fratribus nostris et ad requisitionem ipsorum una cum sigillo dicte curie Lingonensis sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Actum presentibus Gelioto et Perronetto de Tilicastro fratribus laicis ad premissa uocatis testibus et rogatis die martis post festum Exaltationis Sancte Crucis anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo