utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05311038

Charter Number: 05311038
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1288
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo octogesimo octauo mense februaris Ego Stephanus dictus Cheuroz de Salmasia notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide uendo concedo in perpetuum atque quitto pro me et meis domino Iohanni dicto Testo curato de Fontanis unam petiam uinee sitam in finagio de Fontanis en Pornes continentem tria iornalia et dimidium quarterium et decem partitas iuxta uineam meam et iuxta uineam prioris Uallis beate Marie precio sexaginta tresdecim librarum et tresdecim denariorum Uiennensium de quibus a dicto emptore in pecunia numerata me teneo plenarium pro pagato propter quod de predicta uinea uendita me penitus deuestio et dictum emptorem corporaliter inuestio pro omne uoluntate sua et heredum suorum modis omnibus et omni tempore plenarium facienda promittens per iuramentum meum super Sancta Dei Euangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum nostrorum mobilium et immobilium presentium et futurorum dictam uineam uenditam liberam pro uiginti et nouem denarios Uiennenses censualibus et pro decima garantire dicto emptori et suis contra omnes perpetuo nostris propriis sumptibus et expensis et in nullo contraire de cetero per me uel per alium tacite uel expresse seu aperte Et pro garantia melius portare obligo dicto emptori et suis specialiter et expresse domos meas quas habeo Diuioni in Mercato Ueteri iuxta domum Haymonis Bouxier hinc et inde cum fundis mansis pertinentem et appenditum earumdem domorum ante et retro uniuersis renunciando in hoc facto sub prestito iuramento exceptioni dicte uenditionis legitime non facte precii non habiti et non numerate pecunie doli metus et in factum spei future numerationis et habitationis deceptionis ultra dimidiam iusti precii et omnibus aliis que contra tenorem presentium litterarum possent obici seu dici uolens me compelli ad premissam obseruantiam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suppono me et meos heredes In quorum predictorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presentia Hugonis de Cabilone notarii Diuionensis Griffonis Pelerin et Iohannis Gardon testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis Hec ante omnia et singula supradicta
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter