utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05311066

Charter Number: 05311066
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. 11, de 1291 à 1300.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1281
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo octogesimo primo mense februaris Ego Iohannis dictus de Tortenoe filius quondam Lamberti de Ianleio notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego debeo Benigno nec preposito de Ianleio uiginti libras et tres solidos Uiennenses pro quatuor eminis et undecim quartenobus ordei et tribus eminis et uno bicheto auene ad mensuram Diuionis mihi a dicto Benigno uenditis traditis et deliberatis et de quibus ab ipso teneo me penitus pro pagato quam sumam pecunie teneor et promitto per iuramentum meum super Sancta Dei Euangelia corporaliter prestitum reddere et soluere integre dicto Benigno uel eius certo nuncio secum sigillum presentes litteras deferenti ad festum Beati Michaelis proximo uenturi et ad firmorem dicte solutionis certitudinem ego laude et assensu Falquere uxoris mei pono obligo et delibero in manu dicti Benigni tertiam partem molendini dicti de Tortenoe et descensuum ipsi molendini uolumus et nos Iohannes et Falquera uxor eius predicti quod in dicta summa pecunie dicto Benigno ad dictum terminum fuit persoluta dicto Benigno seu sui heredes ex tunc dictum molendinum et dictos descensus teneant uidelicet tertiam partem fructuum dicte tertie partis semper et singulis annis percipiant sine dimunitione seu aliqua acquitatione dicte summe pecunie quousque nos seu nostri heredes dictam sumam pecunie dicto Benigno seu suis heredibus persoluamus faciendum est quod quotienscumque quartam partem sex tertiam sex aliquid de predictis uiginti libris et tribus solidis Uiennensibus dicto Benigno persoluemus nos secundum quantitatem solutionis in fructibus dicte tertie partis molendini et descensuum eius capiemus Promittimus et tenemur quilibet in solidis et pro toto per sacramenta nostra pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus super Sancta Dei Euangelia corporaliter prestita tertiam partem dicti molendini et descensuum et fructuum garantire contra omnes propriis sumptibus si aliqui calumpniatores quod absit apparerent et in nullo de cetero contra presentes litteras tacite uel expresse per nos uel per alios garantire uolentes nos compelli ad obseruantiam omnium premissorum et tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos heredes nostros et omnia bona nostra In cuius rei testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et optinuimus apponi Actum in presentia Lamberti de Thart eiusdem curie apud Sanctum Iohannem notarii et dicti Laurasti et Iohannis Cherbonel de Ianleio testium ad hoc specialiter uocatorum Anno et mense predictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter