utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05320003

Charter Number: 05320003
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Saint-Etienne de Dijon. Chartes des années 1300-1309.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1299 - 1300
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo nono mense marcii Nos Haymo de Thart presbiter Villermetus et Iohannetus eius fratres filii quondam Iohannis Uillemeri de Thart castro notum facimus universis quod nos uendimus et perpetuo quittamus pro nobis et nostris heredibus et nomine Perrenete et Meline sororum nostrarum in minori etate existentium Othonino de Uerceaux domicello et eius heredibus quandam secturam prati sitam in preria de Thart castro en pre Noveal iuxta pratum Ioannis Chastelein ex una parte et la Noe de la Froidiere ex altera precio sex librarum Uiennensium de quibus tenemus nos plenarie pro pagatis promittentes pro nobis et nostris heredibus et nomine dictarum sororum nostrarum per iuramenta nostra super sancta Dei evangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum nostrorum dictam secturam prati libere ab omni onere servitutis predicto emptori et eius heredibus contra omnes et specialiter contra dictas sorores nostras et earum heredes perpetuo et firmiter garantire deffendere et tenere in pace et contra dictam uenditionem decetero non uenire et facere et procurare erga predictas sorores nostras quod quancito ad etatem perveniunt predictam uenditionem laudabunt et concedent et super hoc facient fieri publicum instrumentum sub quocumque sigillo dictus emptor uel eius heredes duxerint eligendum quancito fuerimus super hoc requisiti renunciantes in hoc facto omnibus que contra tenorem presentium litterarum possent abici siue dici Et volumus nos compelli ad premissorum observanciam quilibet insolidum et pro toto quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et heredes nostros In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presencia Andree de Campo Uento clerici iurati dicte curie coadiutoris Hugonis de Cabilone notarii Dyuionensis domini Petri Capellani de Thart et magistri Iohannis de Roure clerici testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter