utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05340002

Charter Number: 05340002
Cartulary Title: Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1321 - 1322
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Vniuersis presentes litteras inspecturis officialis lingonensis salutem in domino Noueritis quod in presentia Johannis Piquardi de Longo Vico clerici tabellionis nostri jurati cui quantum ad hec commisimus vices nostras propter hoc personaliter constituti Regnaudus et Hugueta liberi quondam Richardi clerici de Dyuione ac Jaquetus chapelerius de Dyuione maritus dicte Huguete recognouerunt et confessi sunt se vendidisse et quittauisse religioso viro fratri Johanni de Viomgiis canonico monasterii sancti Stephani dyuionensis et Guillermo eius nepoti clerico filio Johannis de Chancigneyo domicello ad vitam eorum et superuiuentis ex ipsis quandam peciam vinee que est continentem circa quinque quarteria sitam in finagio Dyuionis in camppo Euurardi juxta vineam Marguarete la Bondere hinc et vineam prioris de Tardo inde pretio octo librarum bonarum turonensium eiusdem venditoris a dictis emptoribus solutarum Promittentes pro se et suis per juramenta sua super sancta euuangelia corporaliter prestita predicta vendita libere pro censu et decima dictis emptoribus ad vitam eorum et superuiuentis ex ipsis Contra omnes garantire pro quaquidem garancia portanda obligauerunt dicti venditores generaliter omnia bona sua et specialiter dictus Regnaudus jornale et dimidium vinee site in finagio Dyuionis juxta vineam Villermeti la dant dicti vero Jaquetus et eius vxor tria jornalia vinee site in finagio de Fontanis juxta vineam Johanneti Marioche Renunciantes in hoc facto exceptionibus venditionis legitime non facte non numerate pecunie non habite et non numerate spei future numerationis et habitionis predicte obligationis legitime non facte deceptionis in aliquo foro priuilegio ac omnibus aliis exceptionibus et rationibus juris et facti que contra tenorem presentium possent oblici seu dici et precipue juri dicenti generalem renunciationem non valere Supponentes se et sua quantum ad hec jurisdicioni curie lingonensis ac omnis alterius curie cuiuscunque tam ecclesiastice quam secularis quibus sic actis dictus juratus nomine nostro dictos venditores et laudatores condempnauit et vnia voce monuit adimplendum premissa In cuius rei testimonium ad relationem dicti jurati nostri cui quantum ad hec et maiora fidem plenariam adhibemus Sigillum curie lingonensis presentibus litteris duximus apponendum Actum presentibus Johanne dicto Fuser et Johanne dicto Amee de Dyuione clerico testibus ad hoc vocatis die sabbati ante dominicam qua cantatur letare Jherusalem anno domini millesimo trecentesimo vicesimo primo Johannes Piquardi Ita est
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter