utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05340004

Charter Number: 05340004
Cartulary Title: Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1322
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Vniuersis presentes litteras jnspecturis officialis lingonensis salutem in domino Noueritis quod in presencia Johannis Cultilerii de Dyuione clerici tabellionis nostri iurati ad hoc specialiter deputati cum quatenus ad hoc commisimus vices nostras propter hoc personaliter constituti Thierricus dictus de Tylicastro burgensis dyuionensis ex vna parte Perrenetus filius dicti Thierrici et Hugo dictus Granz de Mirabello clerici ex altera recognauerunt et confessi sunt quod cum dicti Hugo et Perrenetus tenerentur dicto Thierrico in quatuordecim libras turonensium paruorum annui redditus ad vitam ipsius Thierrici anno quolibet certo termino persoluendas quod eo scilicet pro ipse Thierricus eisdem Perreneto et Hugone cesserat perpetuo et quictauerat omnia bona ipsius Thierrici hereditagia seu mobilia prout in litteris super hoc confectis sigillato curie domini ducis Burgondie sigillatis plenius continetur ipse partes ad presens considerata super hoc vtilitate sua euidenti quittauerit se ad inuicem perpetuo et absoluerit pro se et suis heredibus de premissis et de omnibus et singulis que ipse partes altera earum ab alia petere possent ratione premissorum Volentes ipse partes dictas litteras tanquam cassas et inualidas nullius obtinere roboris firmiter dictus Thierricus quictauit dictum Perronetum perpetuo et asoluit de septem libris turonensium paruorum in quibus Perronetus ipsi Thierrico tenebatur in litteris sigillato curie dominis ducis Burgondie sigillatis quas litteras voluit dictus Thierricus penitus esse nullas Promiserint auctem dicte partes prout cuilibet earum competit pro sua iura data ad sancta Dei euuangelia et sub obligatione omnium bonorum suorum predictas quittationem absolutionem ac omnia premissa tenere attendere inuiolabiliter obseruare et non contra venire infuturum supponentes partes eodem se heredes suos ac omnia bona sua quantum ad hoc juridictioni lingonensis sine reclamatione alterius curie seu fori renunciando in hoc facto exceptionibus doli mali deceptionis in aliquo premissis modo premisso non gestorum et omnibus aliis que contra tenorem presentium possent obici seu dici Omnibus sic actis ad requisitionem dictorum partium nobis factam per dictum juramentum nostrum qui nobis predicta retulit et cui quantum ad hoc et maiora fidem plenariam adhibemus et commisimus vices nostras sigillum curie lingonensis presentibus litteris duximus apponendum Actum presentibus Guillermo de Castello et Perroneto filio quondam Perroneti de Claraualle clericis testibus ad hoc vocatis die veneris post dominicam qua cantatur Cantate anno domini millesimo trecentesimo vicesimo secundo Johannis Cultilerii de Dyuione Ita est
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter