utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05340009

Charter Number: 05340009
Cartulary Title: Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Consecration
Date: 1322
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Nos Henricus decanus et capitulum capelle domini ducis Burgundie de Dyuione notum facimus vniuersis presentes litteras jnspecturis quod dominum Haymonem Baudeti concanonicum nostrum jnhumemus seu inhumare proponamus in cappella predicta nostre tamen jntentionis seu voluntatis non est quod per hoc aliquod nouum jus cimeterii seu parrochiatus vel dictorum jurium possessio nobis vel cappelle predicte acquiratur aut ecclesie sancti Stephani preiuditium generetur ymo volumus quod omnia sua pura sibi remaneant illesa juri tamen si quod habebamus antea non jntendimus renuntiare promittimus insuper compositionem inter ecclesias sancti Stephani et cappellam predictas nouissime factam et de vtriusque partis sigillis sigillatam procurare pro viribus et quantocitius commode poterimus per sedem apostolicam ex certa scientia confirmari secundum modum et formam alias concordatam Datum sub sigillis nostris die mercurii post festum exaltationis sancte Crucis anno Domini MCCC vicesimo secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter