utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05340043

Charter Number: 05340043
Cartulary Title: Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1327
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine domini amen Anno incarnationis eiusdem MCCC vicesimo septimo mense maii ego Loreta vxor Galtheri Poisseneti de Dyuione notum facio vniuersis quod ego laude et assensu dicti mariti mei vendo pro me et meis heredibus ac imperpetuum quitto Guioto de Grosso Bosco domicello et Ysabelli eius sorori vnum mansum cum pertinentiis eiusdem necnon et cum muro in eodem manso existente videlicet a latere rippare Susionis cum quid mansus situs est retro dictorum iuxta dictam rippariam Susionis hinc et domum et mansum Guioneti dicti au Chaset de Dyuione fratris mee venditoris predicte inde Quam quidem venditionem facio pretio octo librarum turonensium paruorum bonorum michi a dictis emptoribus solutarum et de quibus me teneo plenarie pro pagato Quare teneor ex pacto et promitto pro me et meis heredibus [] Ego Galtherus Poissenetus maritus dicte Lorete predictus predicta laudo dicteque vxori mee quo ad venditionem huiusmodi auctoritatem probui et probeo Et promitto per iuramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum contra tenorem presentium non venire et insuper nos coniuges predicti volumus compelli ad premissorum obseruantiam [] In quorum testimonium [] Actum in presentia Johannis Piquardi coadiutoris Johannis Rateti notarii dyuionensis Stephani Oilerii filii quondam Johanneti de Varangiis morantis apud Dyuionem et Juliani filii quondam Villeti de Saceyo testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis Hoc facto nichil
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter