utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05340046

Charter Number: 05340046
Cartulary Title: Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1328
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine domini amen Anno jncarnacionis eiusdem MCCC vicesimo octauo mense apprillis nos Richardus seruiens de Fixino Osanneta eius vxor Henricus de Torcularis et Marione ius vxor notum facimus vniuersis quod nos sine vi et dolo tradimus et quittamus jn excambium seu permutationem perpetuam pro nobis et nostris heredibus Stephano dicto Torteaul Stephane eius vxori et suis vnam domum cum manso et pertinenciis vniuersis sitam apud Fixinum iuxta mansum heredum Perrelli Martini et vineam heredum Martini Ossenote quittam et liberam pro duodecim sextariis vini census abbati et conuentui Clugniaco singulis in nostris perpetuo persoluendis Item per septem solidis et septem denariis census religiosis domus Dei de Broichone annuatu perpetuo persoluendis Pro eo videlicet quod dicti coniuges tradiderunt perpetuo nobis et nostris per modumex cambii predictorum vnumchassum domus cum omni manso situm in dicta villa juxta dictum chassum domus in vico dicto Pueseam [] juxta domum et mansum Amieti Aniorram et juxta domum et mansum dicti Henrici quittum et liberum pro quatuordecim pintis vini census pro duodecim pintis persoluendis perpetuo hospitalarii annuatu et pro duobus heredibus de Granceyo Item pro sex denariis census domino Phillippo de Ruppella milite et suis annuatu perpetuo persoluendis Item vnum chassum domus et omnibus aisanciis eiusdem et pertinentiis situm in dicta villa juxta domum Jaquete filie Barardet quittum et liberum pro vndecim denariis census hospitalarii singulis annis perpetuo persoluendis Item vnam domum cum pertinenciis et leuatura eiusdem super pignionem domus dicti Maulquarrey sitam in dicta villa juxta domum et mansum Henrici Mariote et domum Maulquarrey quittam pro tribus solidiis census hospitalarii perpetuo singulis annis persoluendis Quare nos et heredes nostros penitus deuestiendo de omnibus predictis a nobis per modum excambii perpetui traditis dictosque coniuges et suos heredes corporaliter jnuestiendo de eisdem Teneamus et promittimus per juramenta nostra ad sancta Dei euuangelia corporaliter data et sub obligatione bonorum nostrorum et heredum mobilium et jmmobilium presentium et futurorum per nos et nostros heredes erga dictos coniuges et suos perpetuo firmiter tenere et jnuiolabiliter obseruare et nullatenus contrarie ymmo pocius omnia predicta a nobis per excambium tradita dictis coniugibus et suis contra omnes nostris expensis garantire et pacifice et quiete Omnibus rationibus allegationibus barris actionibus defensionibus et cautelis tocius juris et facti canonici et ciuilis penitus renunciando jn premissis In cuius rei [] Actum jn presencia Johannis Gileti de Geureyo clerici coadiutoris Johannis de Borbonico notarii nuciaci Johannis dicti Corpeaul de Fixino et Villermi Lombardet testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter