Charter Document - 05340072
Charter Number: 05340072
Cartulary Title: Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1331
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1331
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Uniuersis presentes litteras jnspecturis officialis lingonensis salutem jn domino Noueritis quod anno domini millesimo CCC tricesimo primo octaua die mensis decembris scilicet die dominica post festum beati Nicholai hiemalis hora quasi tertia ipsius diei jnditione quartadecima pontificatus sanctissimi patris domini nostri domini Johannis diuina prudentia pape vicesimi secundi anno sextodecimo jn presentia dilecti et fidelis nostri Johannis Cultilerii de Dyuione clerici tabellionis nostri et curie lingonensis jurati auctoritateque jmperiali publici notarii apud Aqueductum lingonensis diocesis ante ecclesiam eiusdem loci personaliter constituti [] venerabilis jn Christo frater Ponczardus abbas monasterii Sancti Stephani dyuionensis ordinis Sancti Augustini lingonensis dyocesis dominus temporalis ville de Aqueductu hominesque et habitatores dicte ville omnes et singuli qui voluerunt potuerunt aut debuerunt jnteresse vocati et citati propter hoc ibidem nominatim et hostiatim per seruiente dicte ville de Aqueductu pro ipso abbate prout ipsi et dictus seruiens asserebant nomine eorum contradicente dixerunt asseruerunt et publice confessi sunt quod cum jn dicta villa de Aqueductu et eius territorio talis sit consuetudo scilicet quod quacumque aliquis aliquam hereditatem suam vendit proximior de genere venditora qui apparet habet retractam seu reemptionem hereditatem vendite causa deuanterie seu causa proximitatis generis vel consanguinertatis offerendo et soluendo jnfra minus et dicte a tempore huiusmodi venditionis emptarum hereditatum precium venditionis eiusdem jpsi habitatores ibidem presentes facientes tres partes vel minime parte dictorum habitancium vt videbatur vnanimiter et concorditer dicto abbati domino suo supplicauerit tam humiliter quam jnstanter vt dictam retractionem seu reemptionem totaliter amouetam aut saltim restringet ad certum terminum breuiorem asserentes hos esse utile et expediens ville et habitatoribus antedictis qua supplicatione sit facta dictus abbas ad dictarum habitancium supplicationem et requestam dictam retractionem seu reemptionem que annualis erat ad vnum mensem restrinxit statutus quod nullus ad retractionem seu reemptionem huiusmodi post vnvm mensem a tempore venditionis huiusmodi admittatur quod statutum dicti habitatores nullo contradicente concorditer laudauerunt receperunt et approbauerunt Promittentes pro se et suis quod statutum huiusmodi inuiolabiliter obseruarent quibus sit actis tam predictus abbas quam habitatores predicti a dicto jurato nostro notario publico jnfrascripto petierunt sibi super hiis fieri publicum jnstrumentum sigillo curie lingonensis vna cum signo et subscriptione ipsius jurati nostri notarii publici jnfrascripti sigillandum In cuius rei testimonium [] Acta sunt hec anno mense die hora jndicione pontificatu et loco predictis presentibus Guioneto Chargerii de Dyuione clerico Odone et Therrico de Courbeton fratribus testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis Johannes Cultilerii Jta est Et ego Johannes Cultilerii de Dyuione clericus lingonensis dyocesis et autem jmperiali auctoritate publicus notarius et curie lingonensis tabellionis juratus statuto et omnibus aliis premissis sic ut premittatur per dictum venerabilem priorem et habitatores predictos actis vna cum prenominatis testibus jnterfui premissaque aliis legitime occupatus scribi feci et publicam signo que nostro consueto hic manu nostra propera subscribens signam vnacum appositione sigilli curie lingonensis vocatus et rogatus