utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05341032

Charter Number: 05341032
Cartulary Title: Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1320
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Karolus Dei gratia Francie et Navarre rex bailliuo senosense vel eius locum tenente salutem Religiosi viri frater Pontius abbas et conuentus sancti Stephani dijuonensis nobis exponi fecerunt quod cum nuper commissarii a nobis super facto bonorum quondam templi in vestra bailliua deputati religiosos ipsos impetentur et compellere nitterentur ad soluendum arreragia preteriti temporis de viginta libris monete currentis in ducatu Burgundie in quibus frater Hugo quondam abbas dicti monasterii certis ad hoc datis fideiussoribus de soluendo eas annis singulis perpetuo preceptori et fratribus tunc domus de Villa subtus Geureyum ex causa eiusdem composicionis facte dudum vt dicitur inter dictum quondam abbatem ex una parte et fratrem Hugonem de Parando tunc visitatorem generalem domorum milicie templi ex altera Dicti conquerentes rationes et causas coram dictis commissariis vt dicitur allegarunt propter quas ve se ad hoc non teneri dicebant et super eis ipsi commissarii ad proponendum dictas rationes coram dilectis et fidelibus nostris gentibus camere compotoris nostrorum paris certam diem assignasse dicuntur Auditis igitur per dictas gentes nostras dictorum religiosorum racionibus eos et dictum negocium ad vestrum remittentes examen mandanus vobis quatenus ab ipsorum religiosorum compulsionem super hiis desistatis Contra fideiussores per dictum quondam abbatem propter hoc datos non per viam exceptionis sed per viam actionis super hiis precedentes prout eosdem fideiuussores ad hoc esse constiterit obligatos Ipsis quod fideuissoribus in suis rationibus et deffensionibus legitimis auditis exhibeatis eis super hiis iusticie complementum Datum Parisius XXI die decembris anno domini millesimo CCC vicesimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter