utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05350032

Charter Number: 05350032
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1343
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo tertio mense iulio Nos Ioannes filius Iohannis Fuserii de Dyuione clericus et Peroneta eius uxor silicet ego dicta Peroneta de laude consensu et auctoritate dicti Iohannis mariti mei Notum facimus uniuersis quod nos ad censum annuum retinemus ad uitam nostram et Guidonis filii nostri et superuiuentis nostrum dumtaxat a uiris religiosis et honestis priore et conuentu monasterii sancti Stephani Dyuioni quandam domum sitam apud Dyuionem in uico es Riboutes iuxta domum Milonis le boillart hinc et iuxta mansum domini Haymonis de Dambrone militis inde pro quinquaginta solidis diuionensibus aut moneta currente tempore solutionis eorumdem ad ualorem dictorum dyuionensium a nobis et superuiuente nostrum anno quolibet decedo dictis religiosis ante eorum dicto mandato persoluendis scilicet medietam ad festum natiuitatis Domini et aliam medietam ad festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste et incipiet prima solutio ad festum natiuitatis Domini proximo uenturum unacum omnibus dampnis missis et expensis que et quas iidem religiosi aut eorum dictum mandatum occasione dictorum quinquaginta solidos sibi modo promissos non solutos se suo simplici uerbo dixero incriuisse Promictentes pro nobis et dicto Guidone filio nostro pro quo nos fortes facimus et manucapimus quo ad hoc per iuramenta nostra data ad sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum nostrorum quorumcumque dictis quinquaginta solidos reddere et soluere predictis religiosis prout superius est expressum dictumque domum bene et sufficiente manutenere de omnibus necessariis ad eandem Et si continget quod absit nos dictum filium meum ante nostrum superuiuentem dessede de manutenendo dictam domum prout superius est expressum uolumus et concedimus quod dictis religiosis aut eorum dictum mandatum auctoritate sua propria ad dictam domum recurrere possit et illam ex manus meas ponere et in suas tenere tamquam domum suam eris atquisitam pro dicto deffectu Uolentes nos et dictum Guidonem filium nostrum compelli [] Cuius iurisdictionis quo ad hoc supponimus nos bona nostra dictum filium nostrum et eius bona In quorum testimonium [] Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis Girardi Posteaul de Dyuione et Odeti Giboulyer loci clerici testium ad hoc uocatorum et rogatorum anno et mense predictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter