Charter Document - 05350073
Charter Number: 05350073
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1346
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1346
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine Domini amen anno incarnacionis eiusdem millesimo quadragesimo sexto mense may ego Iohannes dictus li mairotez de Dyuione clericus notum facio uniuersis et ueritate publice confiteor et assero quod duo mansi quos teneo et possideo in uilla de Corcellis in malis uallibus quorum unus nominatur mansus de uinea in quo borda mea situata est et alter nominatur mansus qui fuit beroin sunt et mouent de causa religiosorum sancti Stephani dyuionensis teneorque ipsis religiosis pro quolibet manso dictorum duorum mansorum quolibet anno in crastino festi natiuitatis Domini in uno sextario uini reddituale item pro una pecia terre sita in finagio de Corcellis et nominatur campus des boisseaulx quam terram teneo et possideo teneor dictis religiosis quolibet anno quo dicta terra imbladata erit in uno boissello bladi talis qualis in dicta terra crescet Confiteor eciam recognosco quod dicti religiosi michi in presenti tradiderunt et deliberauerunt unum paruum mansum situm apud Corcellis iuxta predictum mansum de uinea et mansum qui fuit au Grouhait pro octo denariis censualibus quos redditus uini et bladi una cum dictis octo denariis censualibus teneor ex pacto et promitto pro me et meis heredibus et pro tenentibus in futurum dictos mansos cum terra predicta quos ad hoc specialiter obligo per iuramentum meum propter hoc ad sancta Dei euangelia datum et sub speciali et expressa obligacione rerum predictarum reddere soluere et deliberare quolibet anno decetero perpetuo dictis religiosis et successoribus suis aut mandato suo in crastino festi natiuitatis Domini et cum dampnis et interesse omnibus inde habitis et incursis et contra tenorem presencium de cetero non uenire tacite uel apperte omne exceptione contraria in hoc facto cessante et remota Uolens me compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Hugonis Poisseneti clerici notarii dyuionensis domini Bertrandi curati de Cancellis presbiteri et Iohannis de Acceyo clerici testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis